— 95 — Die 23 junii [1321], Captum et firmatimi fuit per dominum comitem et iudices et universum consilium, ad sonum campane more solito congre-gatum, quod mittatur unus bonus homo ad expensas comunis, si videbitur domino comiti et iudicibus, cum istis duabus barchis armatis, qui vadat cum ipsis usque ad Silvam et ad Alupum et Scherdam, ad videndum, inquirendum et tentandum de illis cursariis qui rubaverunt [hjeri homines Venetos et nostros Arbenses. Et si ipsos non poterit invenire, ille qui elligetur vadat Nonam pro ambassiatore, et ei fiat una littera de credentia curie None, coram qua se debeat cognoscere de ipsis cursariis qui sunt de Nona^ cum aliquibus aliis piratis qui derobaverunt homines de Venetiis et nostros homines; et monstret damna facta et petat satisfactionem et mendam de damnis ipsis datis per suos de Nona et suos socios. Et si poterit consequi rationem bene quidem, et si non poterit, vadat ille ambassiator usque Jadram cum una littera de credentia, et similem querimoniam faciat coram curia Jadre et portet etiam secum unam litteram que mittatur domino bano narrando de predictis, sicuti videbitur domino corniti et iudicibus ordinandum. Et auis elligetur non possit refutare sub pena solvendi grossorum quinque. Quod fuit per omnes firmatum concorditer. Riformazioni arbesane dal 1321 al 1330, delle quali ci fu favorita una copia settecentesca dal sig. Galzigna di Arbe. La copia è molto scorretta: noi ne abbiamo raddrizzato gli errori più evidenti. 9 1322, 7 marzo. Nona. A Nona, durante la podesteria di Baiamonte Tiepolo, Discone fu Dragoslavo e sua moglie Stanislava, donano a Pripcio loro nipote e figlio di Zvitano, una terra di dieci gognali sita a Novoselaz. In Christi nomine amen. [Anno] incarnacionis eiusdem millesimo tre-centessimo vigessimo primo, mense marcii, die septimo intrante, indicione quinta, None. Temporibus domini Karuli magnifici regis Hungarie, et Jo-hannis venerabilis Nonensis episcopi, ac Georgii egregii comitis, nec non domini Bayimuntis Theupuli honorabilis potestatis None. C. Nos quidem Disco olim Dragoslaui et Stanislaua, iugales, presenti publico instrumento confitemur et manifestum facimus donasse, dedisse iure proprio et inrevoca-biliter, imperpetuum, tibi quidem Pripcio nepoti nostro et filio condam Qiuitani, gognayos decem nostre terre proprie positos in Nouosela? in duabus peciis confinatos. Una quarum in se continet gognayos quinque, et est de traversa via publica, de austro terra Jacobi bicarii, de quirina terra mei Disconis, de borea terra Stephani Trochanig. Secunde pecie, que est mea Stanislaue, hii sunt confines, que pecia est similiter de quinque gognays, de traversa est terra dicti Jacobi bicarii, de austro similiter terra dicti Jacobi, de quirina terra mea, de borea brig. Quos quidem gognayos decem terre