ro riferire , perche all’ uopo assai interessante, e bella in ogni sua parte, nè si trova nella rara edizione di sue lettere del i5a4-Bernardino Priori. Redierunt nostri Venetiis, cura sarcinulis, incólumes. Deo gratias. Miratus sum, tot, tantaque volumina, prae oculis expósita, tam parvo coempta fuisse pretio: ut tantidem profecto, aut pluris etiam, vel unum ex iis debuerit constitisse. Magna nostrorum temporum foeli-citas, ut suppellex tam pretiosa, tam vili veneat. Benedictus Deus, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum. Putabam esse inter alias cartulas nostras, quae oliin in pictura orbis annotata, latina feceram. Si perquisieris illa diligentius, forte in cellula tua omnia invenies, conscripta manu mea: alias non facile speres me ex domo Me-dice, ut petisti, esemplar habiturum. Redacta in codicem, haud dubie commodarentur mihi transcribenda. Quod vero petere habeam, ut quis meo nomine in domo illa permittatur, annotationes ipsas ex eo orbe, quera quondam Fiorentini pictores ex archetypo nostro effinxerunt, describere, non ego sane id auderem; hoc presertim tempore, quo non penitus vacat intestinis seditionibus civitas, relegatis extra urbem duobus illis tantae autoritatis Fratribus gentis Medicis, primariis utique civibus, et praepotentibus, et universo populo quam carissimis. Excusationem meam admittes tu cum caeteris illis, quorum nomine hoc a me postula-veras. Videte inquit Apostolus quomodo caute ambuletis, quoniani dies mali sunt. Quod vero indueritis virum Lucensem, virum annorum triurrt et triginta, atque in humanitatis studis eruditissimum, utpote qui pridem salario conductus, publice docuerit, utrisque congratulor; vobis, qui hominem admisistis, futurum si apposita ad aratrum manu, retro minime respexerit, vestro Monasterio et Congregationi honori et commodo; illi, quod in religionis ingressu optime sibi consuluerit. De ipsius perseveran-tia bene sperandum duco; nam et doctrina praeditus scire debet, ad quid venerit, et quanti sit momenti vovere, et non reddere ; et praeseferens virum perfectum, ac mensuram aetatis plenitudinis Christi, non facile parvulorum more fluctuabit. Vale ex Fonte Bono die xxvi. Maji MCCCCl XXXXIIII. 134. De’meriti letterarj del Delfino, non che del Gadoli, tra gli altri si vegga il Tom. 7., ed 8. Jnnal. Camald., e la nostra Biblioth. Codicum. Si noti, che Pietro Delfino vestì 1’ abito Camaldolese in S. Michele di Murano nel 146a., quando vi presiedeva Maffeo Gerardo altrove citato, num. 48., cioè tre anni dopo la morte di Fra Mauro, e vi stette fino al 1480. quando fu eletto Generale dell Or-