264 l/ADRIATICO contenuto, politico ed economico, come, ad esempio, dretini, antequam intrent in civitatem J adre, muros et domos eivitatis destruent, et lapides portabunt suis expensis omnibus et labore ad voluntatem domini ducis silique eonsilii, nec ipsos muros vel ipsas domos rehedificabunt sine licentia speciali domini ducis suique eonsilii... Erit autem portus salis ili Jadra ad voluntatem domini ducis et eius eonsilii, et quo-tiescumque eidem domino duci et suo consilio placuerit, ita quod factis et deductis expensis pro ipso negotio salis medie-tatem proventus, introitus et lucri ipsius salis habeat commune Venetiarum et aliam medietatem commune Jadre. Habebunt namque J adretini iam'dicti, qui exierunt civitatem Jadre ubique commorantes, et qui remanserunt in civitate ipsam civitatem J adre cum pertinentiis suis, et liberiate pristina, quam habebant in mercationibus et datiis tam in Venetiis quam in omnibus aliis partibus, salvo quod homines Venetiarum et alii suas possessiones habere integre debeant in Jadra et eius districtu, et omnes rationes suas ad hec... Item pro honore domini ducis et reverentia exhibenda eidem J adretini cum tribus sagiteis circa ducentis hominibus armatis, de quibus centum fuerunt electi ad voluntatem domini ducis Venetiarum usque ad pedes eius venerunt, et inclinati bis usque ad terram ante pedes eius misericordiam implorarunt... Item J adretini omnia sua ligna currentia educent de Nona secum in Jadram, que retinebunt aut vendent ad voluntatem domini ducis vel comitis J adre. Insuper autem postquam J a-dretini predicti primo intrabunt civitatem Jadretinam, quan-documque a domini ducis et communis Venetiarum nuntiis, syndicis seu procuratoribus requisitimi fuerit, universi J adretini ad maiorem etiam firmitatem et evidentiam pleniòrem deliberato consilio in publica contione predicta pacta, promis-siones, obligationes et conditiones approbabunt et confir-mabunt et promittent per se suosque heredes et successores, et iuramento fìrmabunt universi et singuli pro suo capite omnia predicta et singula attendere facere et observare in perpetuimi, et nullo tempore contravenire aliquo modo vel occasione... ».