504 DOC U MENTI soprino meo cum meis successoribus, ad hodie in Dei et Christi nomine dans damus atque transactamus vobis Petro et Paulo ambobus fratribus filiis Gecii pilizarii et ve-stris heredibus imperpetuum et profuturum possidendum, hoc est unam peciam de terra, quae est de pertinentia pre-dictae nostrae ecclesiae sancti Salvatoris, quam nos per hanc libelli cartam vobis damus et transactamus haben-tem in longitudine sua plus minus pedes septuaginta uno et semissa, et in latitudinem suam tota equaliter plus minus pedes viginti novem et semissam, uno capite tenente in calle predictae nostrae ecclesiae lato pedes tres iusta ri-vum, ubi est aliquantum de fundamenta unde habere debes introitum et exitum atque iunctorium et jaglacio-nem, alio autem capite tenente in terra predictae nostrae ecclesiae. Uno latere firmat in calle iamdictae nostrae ecclesiae domini Salvatoris latus pedes tres, qui revolvit ipse callis a compreenso predicto rivo iusta terram Vithalis Stefano usque in alio calle suprascriptae nostrae ecclesiae, unde tu cum tua familia et cum parentibus et amicis ire et redire debeas sursum atque deorsum in die vel in nocte nullo tibi homine contradicente. Alio vero latere predictae terrae firmat in pissina predictae meae ecclesiae, unde habere debes introitum et exitum atque iunctorium et jaglacionem usque in pedes quinquaginta de longitudine. Hanc namque totam prenominatam designatam peciam de terra cum omni longitudine et latitudine, cum capiti-bus et lateribus suis, et cum cuncta ibi habente et pertinente ab intus et foris cum suis iacentiis suae tam subtus terram quam supra terram adesse noscuntur, pleniter in tua damus et transactamus plenissimam potestatem habendi, tenendi, edificium supra edificandi, vendendi, do-nandi, comutandi et in perpetuum possidendi aut quic-quid inde tibi placuerit faciendi nullo tibi homine contradicente. Unde nobis et nostrae ecclesiae dedistis libras denariorum triginta, quia nichil remansit quod vos inde amplius requirere debeamus. Tamen vero statutum ha-bemus inter nos ut omni anno in festivitate domini Salvatoris nobis et predictae nostrae ecclesiae dare debeatis libras de oleo sex tantum. Et si usque ad completos quinque annos transgressi eritis, quod omnique anno ipsam lumi- nariam non dederitis nobis et predictae nostrae ecclesiae, tunc ac complfetos quinque annos ipsam predictam terram in nostram et de nostra ecclesia deveniat potestatem ad faciendum quodcumque nobis placuerit. Et si unquam tempore ipsa terra venundata fuerit, nobis et nostre ecclesiae quintellum persolvere debeatis, et inde in antea suprascriptum censum et quintellum semper salvum esse debet nobis et predictae nostrae ecclesiae, et nos sive successors nostri omnique vigesimo nono anno vobis et heredibus ac proheredibus vestris renovare promittemus. Quod si unquam tempore a nobis vel ab aliquibus personis ho-minum pulsatus vel evictus fueris et minime vos inde in omnibus defensare noluerimus aut non potuerimus ab omnibus questionantibus vel calumpniantibus hominibus, qui te de suprascripta re expellere voluerit ex parte vel ex toto, aut contra hanc cartam ire temptaverimus et omnique vigesimo nono anno istum libellum tibi renovare et redintegrare noluerimus, aut non potuerimus, recte per-solvente vos suprascriptum censum et quintellum, ut supra diximus, nobis et predictae nostrae ecclesiae com-ponere promittimus cum nostris successoribus vobis et vestris heredibus auri libras quinque. Et post solutum pro-missum maneat hec libelli et defensionis carta semper in sua firmitate, quam scribere rogavimus Dominicum Sa-turninum clericum, notarium et ecclesiae sancti Cassiani plebanum. Ego Heinricus per misericordiam Dei castellanus epi-scopus manu mea subscripsi. Ego Felix Mauro diaconus, vicarius ecclesiae sancti Salvatoris manu mea subscripsi Ego Bonofilius testis subscripsi Ego Petrus » » Ego Dominicus * » (Notitia testium) idest Bonofilius Iustus Petrus Fuscarus, Dominicus Maurecenus (S. t.) Ego Dominicus clericus et notarius compievi et roboravi. (Venezia, Archivio di Stato — Monastero di San Zaccaria, Pergamene). III. 1176 giugno. Rialto. Carlotta di San Zulian, ricevuti a prestito da Giovanni, tintore di San Basso, soldi 12 di denari di Verona, per mesi sei, si obbliga a dargliene 4 d’interesse, e gli assicura il capitale sopra una casa di legno da essa abitata. In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno domini millesimo centesimo septuagesimo sexto, mense junii, indicione nona, Rivoalto. Manifesta sum ego quidem Cariota de confinio sancti Juliani cum meis successoribus quia recepì de te namque Johanne tintore de confinio sancti Bassi et tuis heredibus solidos denariorum veronensium viginti, quod mihi dedisti et prestitisti in meis utilitatibus peragendum, quos apud me retinere debeo a modo in antea usque ad medium annum. Prode vero inde tibi dare debeam solidos veronesium quatour, et ad ipsum terminum per me vel per meum missum tibi vel tuo misso dare et deliberare suprascriptos tuos viginti solidos veronenses cum toto suprascripto suo prode. Quod si non observavero omnia, ut superius legitur tunc omnia in duplum caput et prode tibi dare et reddere debeam. Pro maiori autem firmitate pono tibi nexu fiducie in loco pignoris cunctam et super totam meam fabricam Iigneam, in qua nunc resideo, posita supra terra domini ducis, ut si minime fecero te ad deliberandum, ad suprascriptum terminum eo ordine, ut superius legitur, tunc tribuo tibi potestatem accedere et intromittere et dominare suprascripta tua pignora, et tamquam per legitimum documen-tum possidere, vel quicquid inde tibi placuerit facere, nullo tibi homine contradicente, et insuperinde in antea caput et prode et duplum prode laborare debeat de quinque sex per annum apud suprascripta et predesignata tua pignora tantum. Signum suprascripte Cariote que hoc rogavit fieri Ego Johannes Staniario testis subscripsi Ego Dominicus Tuscano testis subscripsi Ego Marcus Grilioni diaconus et notarius compievi et roboravi. (Venezia, Archivio di Sato — Monastero di San Zaccaria, Pergamene, B. 5; S. Zulian).