502 DOCUMENTI Deus». Dixit Dominicus Serzy: «Verum dedit. michi «Iohannes Martinacio ipsum alume ut dedissem ilium ad «uxor eius». Dixit Dominicus Roso nepoti meo: «Ego «abeo testes quia Iohannes Martinacio misit michi ipsum «alumme propter quod michi debitor est». Unde per legem sibi vadimonium dedit comprobandi, ego inde fideiussor sum. Testificavit michi Dominico Premarco per ho re Urso Pladuni quia ipso alumme compara turn fuit ad nomen Dominico Roso ut audivit et a Dominico Roso missum fuissed. Johannes filius meo testificavit michi dum venit ad Mothones, deprecavit ilium Dominico Serzy ut recipissed in sua navim novem sportas de alumme quod Johannes Martinacio mittet ad Dominico Roso conso-prino tuo et suo servo. Ipse dixit: « Non possum, quia «caricatus sum». Iohannes Musulino testificavit michi quia invenit Ioquentem Dominico Serzy cum Iohanne filio meo et deprecabat ilium ut misissed alumme in sua navim, quia inde pertinebat Dominico Roso. Testificavit michi Petrus Bollo dum ipso alumme missum fuit in sua navim, audivit quod ipso alumme fuissed Dominico Roso et suo servo illum navigavit. Et dum rationem de caricum fecimus, semper dicebat Dominico Serzy quia ipso alumme fuissed Dominico Roso; et Dominico Muysolo semiliter michi testificavit quia semper audivit in Alexandria et in navim sive de hore Dominico Serzy, quia predictas novem sportas de alumme fuissed Dominicus Roso, quia Iohannes Martinacio eas illi misised et manifestavit michi Urso Pladuni pro teste et filio Quirino et Gregorio de Torcello. Ego Dominicus Roso fideiussor manu mea subscripsi. Ego Iohannes testis subscripsi Ego Dominicus testis » Ego Iohannes testi » r. testium idest Iohannes Fuscari. Dominicus Fuscari. Iohannes filius Dominico Ursoyolo. Ego Hieremias presbiter et notarius ut audivi ex hore de suprascripto fideiussore compievi et roboravi. (Venezia, Archivio di Stato -Pergamene, B. 24; Estere). - Monastero di San Zaccaria, II. 1086 aprile. Rialto. Paolo Salomone di Rialto dichiara a Domenico del fu Pietro Pantaleo, pure di Rialto, di aver ricevuto nove documenti relativi a certa proprietà. In nomine domini Dei et salvatoris nostris Iesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem redemptoris nostri millesimo octuagesimo sexto, mense aprili, indictione nona Rivoalto. Post defensionis cartulam, quam mihi fecisti de ipsa proprietate terrae et casae et suae divisionis de orto, quam Dominicus Caputincollo cognatus tuus mihi tran-sactavit per firmitatis cartulas, quas inde mihi fecit ut in eis continetur. Manifestus sum ego quidem Paulus Salomon habitator in Rivoalto cum meis heredibus tibi Dominico Pantaleo filio quondam Petri Pantaleo et tuis heredibus, quia habeo apud me receptas novem cartulas ad ipsam suprascriptam proprietatem pertinentes. Quarum est una diiudicati cartula, quam Otto dux fecit cum cae-teris hominibus Venetiae ad Constantinum grecum Voris iusto prati de Constantinopoli de proprietate Iohannis Gratiadei. Est una documenti cartula, quam fecit Dominicus filius bonae memoriae Dominici Mauri ad Iohannem filium Martini Gratiadei. Est securitatis cartula quam Con-stantinus, qui nominatur Voris grecus, fecit Martino et Iohanni ambobus fratribus filiis Johannis Gratiadei. Est caucionis cartula, quam fecit Dominicus clericus filius bonae memoriae Dominici Bragadini ad Iohannem Flo-riencium, continentem de capetanea denarios exmeratos mancusios duocentos. Est caucionis cartula, quam fecit Martinus Gratiadei pariter cum Marina uxore sua ad Ardradum, qui dicebatur Boniverto de civitate Verona, continentem de capetanea septem miliaria de lana, et libras denariorum veronensium quadraginta quinque. Est securitas de super omnia, quam fecit Martinus Gratiadei veneticus ad Ardradum de civitate Verona. Est caucionis cartula, quam fecit Martinus Gratiadei insimul cum Marina uxore sua ad Dominicum Caputincollo, continentem de capetanea libras denariorum [ducentas. Est sequens eius securitas, quam similiter Martinus Gratiadei insimul cum Marina uxore sua fecit ad Dominicum Caputincollo de super tota terra et casa sua, cum tota sua vinea ibi •coniuncta. Est documentum, quod fecit lohanneslfilius Divizo ioculatoris ad Martinum Gratiadei de una pecia de terra coelo tecta. Unde promittens promitto ego quidem praenominatuß Paulus Salomon tibi iam dicto Dominico Pantaleo, ut si fuerit clarefactum, quod hinc in antea usque ad quinque annos expletos, tam suprascri)tae nDve.n cartulae, quam una decima cartula quae est ore-/iarium, qu> fecit Petrus Caputincollo ad Dominicun Caputincollo fratrem suum de ipso muro, qui reiacet in capite de sua et illius cantinata, tibi opus existerint legendi in placito ad defensandum me propter suprascriptam de-fensionem quam mihi fecisti, tunc prenominatas decem cartulas tibi ostendere et presentare debeam ad tuam et meam defensionem usque ad completos istos quinque annos. Quos si haec omnia non observavero et non adimplevero, et praenominatas decem cartulas, cum tibi opus fuerint, ostendere et presentare noluero, aut non potuero in placito, vel ubi tibi necesse fuerit, ad legendum ad tuam et meam defensionem, ut supra legitur, et aliquod dampnum pro eis tibi accreverit, et fuerit clarefactum usque ad suprascriptos completos istos quinque annos, tunc com-ponere promitto cum meis haeredibus tibi et tuis haere-dibus auri libras quinque. Et haec promissio in suprascripto ordine in sua maneat firmitate usque ad suprascriptum terminum. Signum manus suprascripti Pauli qui hec rogavit fieri Ego Dominicus testis subscripsi Ego Petrus rogatus testis subscripsi Ego Stefanus testis subscripsi