iti nostrarum ecclesiarum, quam contra Deum et canonum instituta inretire nisus est. Sed quia minime a vostra saluberrima pietate iudicari maluit, Mantuae quoque sugesssit causa finienda. Nos vero ad imperialia vestigia pervenien-tes ipsum paratura non invenimus. Expectare enim eum nos augustus monuit, cui nos suam epistolam ostendimus, per quam dudum praeeeperat, ut apud sanctam aposto-licam sedem rei finis poneretur. Nani et vocem feeimus, ut utrum ille veniret an non, nullatenus de his alicui respon-sum daremus, nisi coràm vicario beatissimi apostolorum principis Petri, in cuius sorte vobis a Christo Deo nostro ligandi solvendique potestas incumbit. Verum si compro-vinciales et suffraganei eius causam determinassent, impietra- in his illud Apostoli dictum, quod ait: « Omnes quae-runt quae sua sunt, non quae Iesu Christi» (Phil. 2, 21). lustum namque est, ut qui omnibus preest, omnes iu-dicet. Nullum enim iam Dominus per pura curricula cc-clesiae suae sanctae tam honestum, quamque sobrium pudicumque, ac justi moderaminis aequum largire di-gnatus est, quam te, beatissime praesul, quem nullus a recto tramite deviare potest, non principimi favores, non subditorum variae suggestiones. Petri namque solium tenens, Petri in mente virilitatem gestas, et digne tempore, quo magna instabat causa finienda, magnanimum pontificem Christus eligeret universorum. Nam et ipsi mundi principes nec praesumentes ncque volentes usque hactenus ista contingere, sed tuo sacro reservavere iudicio, quamvis quorumdam subditorum oculos numera obscurassent, qui hanc argumentantur et contra ra-tionem vincere moliuntur. Nunc autem, sicut cognovimus, gloriatur se idem Maxentius palam per praeceptum domini imperatoris diocesim Istriensium habere, et ipsi electi post octavas paschae praeparant se ad ordinationem. Et hoc, qualiter absque iudicio factum fuerit, ignoramus; maxime cum voce clamoris, quia in vos omnem spem re-clinatam habemus, et credimus, quia non confundimur, quam videlicet nostra imminentia dignum duximus per hos apices ad vestram ferre celsitudinem postulantes nimiumque obsecrantes, ut tutor et defensor noster