20 9. — 591. Maurizio imperatore a papa Gregorio I. Fonti: Baronii, Annales eccles., ad a. 590, n. XXVIII; Harduini, Ada conciliorum, III, 527 (dal perduto codice parigino). Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., I, 21 sgg. In nomine Domini Dei Nostri Jesu Christi. Imperator Caesar Flavius Mauricius Tiberius, fidelis in Christo, pacificus, mansuetus, inaximus, beneficus, alamannicus, Gregorio viro sanctissimo et beatissimo, archiepiscopo almae urbis Romae ac patriarchae. Mansuetam a Deo placitam vestram sanctitatem scien-tes, et quod recte catholicae nostrae ecclesiae dogmatum omnibus doctrinam exercetis, scire vos volumus quod episcopi Istriensium provinciarum per clericos aliquos ad nos directos sug^estiones nobis transmiserunt, unam episcoporum civitatum et castrorum, quos Longobardi teneri dinoscuntur, aliam Severi, Aquileiensis episcopi, aliorumque episcoporum, qui cum ilio sunt, et tertiam solius eiusdem Severi. In quibus omnes dixerunt tuam beatitudinem milites ad illos transmisse cum uno tribuno et excubitore, necessitatem imponentes praefato reverentissimo Severo et testibus episcopis, ut ad tuam beatitudinem perveniant propter diversam voluntatem, quam habent, ad sacra et catholica dogmata sacrosanctae nostrae ecclesiae. Et supplicaverunt nos inducias ad hoc sibi fieri et nullam eis interim necessitatem imponi ad vestram sanctitatem pervenire, dicentes quod tempore opportuno ad hanc sacratissimam urbem accedentes per seipsos suggerere nobis habent, quae sibi obstare videntur. Quia igitur et tua sanctitas cognoscit praesentem rerum Italicarum confusionem et quod oportet temporibus competenter versari, iubemus tuam sanctitatem nullam molestiam eisdem episcopis inferre, sed concedere eos otiosos esse, quousque per providentiam Dei et partes Italiae paccaliter constituantur et ceteri episcopi Istriae seu Venetiarum iterum ad pristinum ordinerai redigantur. Tunc enim perfectius omnia pro pace et diversitate dogmatis cum antecedentibustuis(B. : suis)orationibus corrigentur.