27 «tiam pro rectitudine fidei, quam te tuamque ecclesiam tenere et amplecti cognovimus, provocati, pallium tibi direximus, interdicentes et inter cetera prohibentes, ne unquam aliena iura invaderes aut temeritatis ausu usur-pares iurisdictionem cuiusquam, sed in his esses contentus, quae usque hactenus possedisti. Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis presulis niteris pervadere iura atque ex his, quae possedit nunc usque, usurpare. Ne ergo in quoquam existas temerator, ex apostolica auctoritate pre-cipimus, ne ullo modo terminos excedas ab eo possessos, sed solum sufficias, in hisque te habeto, quae modo usque possedisti, nec amplius quam in finibus proculdubio gentis Longobardorum existentibus gressum tendere pre-sumas, ut non iniuste et suscepisse gratiam collatam pallii ex presumptione ostendas et inde apostolici vigore •concilii, si inobediens fueris comprobatus, indignus (ui-lione dignus, Dand.) iudiceris. Data kalendis decemb., indictiune VII. 17. - 723, 1 dicembre. Gregorio II ai vescovi e pievi della Venezia e Istria. Fonti: cod. barber., XI, 145 (sec. XI); mare. lat. Zanetti, 400, c. 57; cod. bibl. naz. Torino, I, iv, 7. Ediz.: Cronica de singulis patriarchis cit., p. 13; Mon. Germ. Hist., Epistulae, III, 699; Dandolo, Cronica cit., p. 110 sg. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus (Donato patriarchae, et> universis episcopis Ve-netiae seu Histriae vel plebi eiusdem (1). (1) La Cronica cit., p. 13, omette Donato patriarchae Invece il Dandolo nella sua cronaca offre la seguente lezione : Donato patriarchae et episcopis atque Marcello duci et plebi Vene-tiae et Istriae. Il Simonsfeld preferì la lezione barberiniana, rimaneggiata poi dal Dandolo : V Evvald è di opinione contraria. Comunque però V inciso et Marcello duci è di sicura interpolazione. Anche se non si dovesse dubitare dell’ autenticità di tutta la lettera (Gfr. Gessi, « Nova Aquileia » cit., p. 546), non si può escludere che il testo sia profondamente contaminato.