35 denter consideratis, visum nobis fuit quod Serenus contra haec sua ostendere scripta debuisset. Set isdem tune confessus est nil se aliud preter unum habere privilegium, quod a decessore nostro Gregorio pro usu sibi palii concessimi fuerat, in quo habebatur quod, licet regis Langobardorum praecibus palii consecutus fuisset benedictionem, non ob id gloriaretur, set esset, quasi non accepisset, in eo tantum contentus, quod tunc usque obtinuisset, id est Foroiuliensi episcopatu, nec un-quam Gradensis dicionis iura patriarchae contingere praesumpsisset : quod si inobediens aliqua fultus elatione comprobaretur, edicto apostolici vigore concilii ipse se gratia collati palii ex praesumptione indignum ostenderet et iudicaret. Non enim, his auditis, contempnentes sancta patrum atque ecclesiastica statuta, Sereni culpa latere diu potuit, pro qua ab episcopali collegio esset definitione patrum extorris et sacerdotali offitio nudatus, nisi confitentem suae temeritatis reatum et a tali deinceps cessare praesumptione sub iurisiurandi religione spon-dentem eum apostolica praeveniret compassio, qua in-struimur, severitatem legum bonitatis indulgentia temperare. Preterea nos ecclesiae Dei utilitati praevidentes et, ne ultra talis eandem vexaret disceptatio, consedenlium fratrum definitione episcoporum liti finem imponentes, sta-bilimus, ut Novae Aquilegiae id est Gradensis civitatis Antoninus patriarcha suique successores tocius Vene-tiae et Istriae, quae nostra sunt confinia, remota omnium insolentia ac tergiversatione, primates perpetuo habeantur ; Foroiulensem antistetem Serenum suosque successores Cormonensi castro, in quo ad praesens cernitur sedere, in finibus Langobardorum, solummodo semper esse contentos; statuentes insuper et ex apostolica auctoritate nulli unquam haec, quae a nobis pio promulgata sunt pro unitate aecclesiae intuitu, in quoquam violare aut aliqua licere transgredí praesumptione, set perpetuis temporibus ab omnibus sanctae ecclesiae Dei fidelibus inviolata sub interminatione futuri iuditii observari ac inconvulsa manere. Qui autem huius nostrae definitionis violator extiterit, nostro anathemate sic pereat, ut in