67 sine vestro damno valeant commanere, faciant utilitatem in publico, sicut et caeteros populos ยป. Tunc providimus nos missi domni Imperatoris, ut Ioannes dux dedisset vadia, ut omnia prelata superpo-sita, glaudatico, herbatico, operas et collectiones, de Scla-vis et de angariis, vel navigationes emendandum : et ipsas vadia receperunt Damianus, Honoratus et Gregorius. Sed et ipse populus ipsas concessit calumnias in tali vero tenore, ut amplius talia non perpetrasset. Et si amplius istas oppressiones ille aut sui haeredes vel actores fece-rint, nostra statuta componant. De aliis vero cafusis stetit inter Fortunatum, venera-bilem patiarcham, seu suprascriptos episcopos, sive Ioannem ducem, vel reliquos primates et populum, ut, quicquid jurati recordarent et dicerent secundum suum sacramentum et ipsas breves, omnia adimplerent, et qui adimplere noluerint, de illorum parte componat coactus in sacro palatio auro mancosos lib. novem. Haec dijudi-cati et convenientia facta est in praesentia missi domini Imperatoris Ifcone presbitero, Cadolao et Ajoni, et propriis manibus subscripserunt in nostra praesentia. + Fortunatus, misericordia Dei patriarehav in hac repromissionis cartula antefacta manu mea subscripsi. + Ioannes dux in hac repromissionis cartula manu mea subscripsi. + Stauratius episcopus in hac repromissionis cartula manu mea subscripsi. + Theodorus episcopus. -(- Stephanus episcopus + Leo episcopus + Laurentius episcopus. (S. N.). Petrus, peccator, diaconus sanctae Aquileiensis metropolitanae ecclesiae, hanc repromissionem ex iussione domini mei Fortunati, sanctissimi patriarchae, seu Joan-nis, gloriosi ducis, vel suprascriptorum episcoporum et primatum populi Istriae provinciae scripsi et post robora-tionem testium cartulam roboravi.