104 reddere negaverit et exinde aliud confugium fecerint, pro unoquoque fugitivo auri solidi septuaginta duo com-ponantur. 12. - Et hoc statuimus de fugitivis, de quibus constat ad eos iudices vel loca ipsi fugitivi fugerint, quod si dubium fuerit et denegaverint iudex et actor loci illius, in quo liberi et servi requiruntur, tunc praebeant sacra-mentum duodecim electi, quod ibi nec suscepti fuerint nec illos habeant, nec in conscientia eorum sit, nec aliquas res eorum secum habuerint. Si autem hoc distulerit iacere post primam et secundam contestationem, prae-sentia testium peracta, per iussionem iudicis sui liceat eum pignerare hominem de ipso loco, ubi causa requiri-tur, ita tamen ut ipsum pignus post peractam iustitiain in integro reddatur, et nullatenus liceat alicui per alia loca pignus accipere, nisi ubi fugitivi aut causa requiri-tur, aut pignoretur, et si pigneratio pervenerit, [non présumât alia pars pro pignere aliam pignerare, scd expe-ctet ad audiendum ita sane ut cause in sex mensium spatio fiant et sint finite cause, reddens prius quod ex iuditio condempnatus fuit], et pignus suum recipiat. Si autem infra sex menses proposuerit ipse iudex aut alia persona, qui pignus tulit, iudicium habere, post tran-sactos illos sex menses in duplum iudex loci illius omni modo ipsa pignera reddat. Nam, si quis de alio loco pignus tollere praesumpserit, aut sine causa tulerit, vel aliquem pro pignere pignerare praesumpserit, in dupio, quod tulerit, restituât. 13. - Si vero equi vel equae aut a r -mentum aut aliqua quadrupedia fuerint ablata aut se met ipsa aberrave-rin t., modis omnibus parti vestrae red-d a n t u r . Quod si post primam et secundum contestationem minime reddita fuerint, tunc perveniat pigneratio de loco, ubi hoc requiritur, usque dum pars parti satisfa-ciat, et post satisfactionem ipsa pignera reddantur. 14. - Et hoc stetit ut si fugitivi seu res redditae fuerint et per sacramentum satisfactio adimpteta fuerit, modis