97 ut omnes sint liberi et liberos secundum suas voluntates conscriptas. Et cui scriptas non sunt, scribantur, ut liberi et liberas sint omnes. De autem portionc solo terre vel case nostre, ubi residere videmur, volo ita atque pre-cipio ut omnibus diebus vite sue Felicitas, uxor mea, et Romana, nurus mea, in suas habeant potestates tenendum «t donandum vel ordinandum, qualiter providerint, et post eorum obitum dentur per remedium anime mee. Sicut enim Romana, nurus mea, ab eo anno, quo vidua remansit, omnia, que de suis habuit parentibus, in suam habet potestatem, sic et Felicitas, uxor mea, in suam ha-beat potestatem omnem suum ornamentum, qUe de suis habuit parentibus, vel que ego facere largire visus sum .... De eo autem monasterio sancti Illarii ita volo atque precipio, si ista ordinacio, que nunc facta est Deusdedit presbitero, stabilita fuerint, volo ut centum sexaginta libras argenti in ipso detur monasterio. Terras et silvas, quas antea gloriosus dux Angnelus, genitor meus, quando de ecclesia Santi Servuli ipsum transmutavit monasterium cum prefata ecclesia beati Servuli, ibi perpe-tualiter dereliquit, et prenominatas terras et silvas cum suis circumdatis lateribus, quod est primo latus a fluvio, qui dicitur Clarino, descendente in fluvio, qui dicitur Gambararia, et inde descendente in fossa, quae dicitur Ruga, et inde descendente in canale.....de loco, qui vocatur Luva, percurente in canale de Seuco usque in aquis salsis; alio vero latere de prefato loco Clarino descendente in finalibus, qui dicitur Aurilia, et inde perveniente per canale, qui dicitur Avisa, perexiente in fluvio Une, super quo prefatum monasteria hedificatum esse videtur: sicut ipse constituit, ita ego confirmo perpetualiter habendum. Et insuper volo et concedo, ut sit in ipso iam dicto monasterio beati Illarii per remedium anime mee de rebus proprietatis mee, quod habere et ad meis manibus deti-nere visus sum prope se invicem choherente, quod sunt inter totum massaricias quidecim. Primo loco fundo, qui dicit Bursino, cum casis, curtis, ortis, vineis, teris, silvis et pascuis ad se pertinentibus prope loco, qui dicitur Stornapetra. Secundo loco, qui dicitur Cautana, cum cari. Cessi — Documenti relativi alla Storia di Venezia.