08 41. - 806. Papa Leone III all’imperatore Carlo Magno. Fonte: Bibl. Guelferbit., 287, cod. Helmestadii, 254, (sec. IX): Leonis III epistolae, c. 7. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., V, 94 sg. Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumpha-tori filio, amatori Dai et domini nostri Iesu Christi, Ka-rolo augusto Leo episcopus, servus servorum Dei. Dum vestrae imperiales syllabae de civitate in civi-tatem ad nos pervenissent, quae et a nobis suseeptae ac relectae fuissent, repperiinus in eis, cjuatenus a Gradense insula, ubi Fortunatus archiepiscopus suam propriam sedem habere videbatur, propter persecutionem Graecorum seu Vencticorum exsul esse dinoscitur, et, si congrue nobis apparuisset, pro causa necessitatis in Pola, ubi iam-dudum Emilianus quidam episcopus praefuit, quae et diocesis praedicti Fortunati archiepiscopi exsistit, illic suam sedem haberet ; et qualiter vestra a Deo protecta imperialis potentia sine consultu apostolatus nostri ne-quaquam eum aliubi conlocare voluit. Nos vero de hac re pertractantes praevidimus, ut, secundum qualiter vestrae imperiali clementiae com-placuit, ut in Poiana ecclesia persisteret, ita maneat, sub eo prorsus tenore, ut si, domino annuente et beato Petro apostolo protegente, per vestram in triumphis victo-riam ipsa sua sedis illi restituta fuerit, secundum qualiter praedicta Poiana ecclesia integra cum omnia sibi perti-nentia susceperit, sic iterum ea restituatur, et non de rebus cius aut pecunia ad suam debeat subtrahere sedem, sed neque cuiquam ex ipsis rebus seu pecuniis atque speciebus dare quoque modo praesumat, ut ipsa ecclesia semper inrefragabiliter cum suo antistite salva existere possit. Reservatur siquidem in ipsis vestris imperialibus apicibus, quomodo in Aquis palatio nobiscum praevidistis, de Aquileiense ecclesia, velut una, quae suam sedem haberet. Credat enim nobis vestra dementia, eo quod, quicquid ibidem una vobiscum vel cum fratribus et eoe-