26 spiritu inter alia protulit. « Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una ». Quibus verbis innotuit non aliter virum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohaereant. Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri foedere nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis verba possunt una caro fieri, nullatenus valemus intueri. Propinquitas enim sanguinis verbis dicitur, non verbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis commixtionem. Quoniam vero ita prorsus sese habet res Ioannis istius, ut velit secun-dam filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decre-verat desponsare, censura apostolici magistratus mandamus hoc absque ullius criminis vitio posse fieri, si utriusque partis rederit voluntati. Nam cur prohibeatur, quod prohibendum numquam sancta scriptura declarat ? Sed neque mundanae leges, connumeratis personis, quae inter se nuptias non contrahunt, de huiusmodi re aliquid dicunt. Ne ergo abnegetis, quod negandum nulla ratione docetis. 16.- 723, 1 dicembre. Gregorio II al vescovo Sereno. Fonti: cod. barb., XI, 145 (sec. XI); cod. urb. 440 (sec. XI); cod. vat. 5269 (sec. XIII); marc. lat. Zanetti, 400 (sec. XIV) c. 56 v sg. Ediz.: Cron, de singulis patriarchis, ed. cit., p. 12 sg. ; Johannes Diaconus, Cronica, ed. Monticolo, in «Cronache, cit. », p. 96 sg. ; Mon. Germ. Hist., Epist., Ill, 699; Dandolo, Cronaca, ed. cit., p. 110. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Sereno. Tanto munere quis ditatur, quantum in sublimitate positus de se ex mandato domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas singulariter ex humi-litate ornatur. Spernendum quippe apostolica lectio ar-guit elatos: « Et, si accepisti, quid gloriaris, quasi si non acceperis?» (2. Cor. 4. 7). Nam, dum ad cumulum tui honoris precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum