86 gabatur ? Atque Candidianus inutilis, qui se ob sui sceleris immanitatem prefate sanctae recordationis domno Severo, decessori nostro, sub anathematis interposicione obligatus est, ne ad potiorem gradum umquam accederet, quoniam a se eique corde faventibus in praedicto Gradensi castro adulterium raatri aecclesiae improbe ingereretur, ordinatur episcopus. Et Petrus, Providentius seu Agnellus, episcopi Histriae, qui adhuc fidem sanctam tenebant et Candidiano necdum consentiebant, de aecclesiis suis a mi-litibus tracti et cum gravi iniuria et contumeliis ad eum venire compulsi sunt. Si enimrecte ei consencientes essent, voluntarie illi consentire debuerant, non autem per vim». Et post pauca sic: «Laborate et agite, quatinus et fides catholica vestris augeatur temporibus et in Gradensi castro, postquam infelix Candidianus de hoc seculo ad aeterna supplicia transmigravit, altera iniqua ordinatio ibi minime celebretur nec populus ille amplius tribuletur. F.t vere, si hoc, Domino auxiliante, egeritis, quod primum est, Christus Deus pietati vestrae erit bonorum omnium tributor». Et quia Gradus mari et fluctibus cingitur et Histria, quae prius Aquileiae, suae metropoli, subiecta fuerat, Smaragdo hesarcho resistente, tunc a Longobardis capi non poterat, sed ad iura Graecorum tenebatur, quare factum est, quod rex ei nullum potuit prestare auxilium ac per hoc, ipso annitente hesarcho, Histriae episcopi de aecclesiis suis a militibus Graecorum tracti sunt et hunc Candidianum ordinare compulsi. Antiquorum igitur recitatis historiis, Aquileiam ma-tricem semper et metropolim fuisse repperimus, Gradus autem plebem eius esse omnino comperimus. Sed et populi Polensis, quae civitas caput est Histriae, decretum ab universo clero et cuncto populo missum ad Sigualdum, patriarcham Aquileiensem, qui usque ad Francorum tempora vixit, verum et probatissimum in-venimus, ut electum ab eis episcopum ordinaret. Sed et id non omittendum, quod et clerici et nobiles ex laicis viris electi ab Histriensi populo sanctam sy-nodum supplicantes venerint, ut eos a Graecorum nequis-simo vinculo liberatos ad Aquileiam, suam metropolim,