33 omnes veram fidem defendentes sanctam, si contigerit, corpora ponant et sanguinem fundant, quia ecce venit dies acceptabilis, ecce nunc dies salutis (2, Cor. 6. 2). Nostis, carissimi, quod sancti per fidem vicere regna. Haec vestra sit, fratres, ad omnem populum Christi commonitio, ut ipsi propriae saluti legem christianam defendentes possint constantia fidei prodire. Vos vero, carissimi, omnes, qui domos Domini diligentiam geritis, ad defendendam et confirmandam veritatem kalendas novembris succedentis quintedecimae indictionis apud hanc apostolicam sedem convenite omnes opposita negligentia, ut, communi con-ventu atque tractatu, auctoritate beati Petri apostolorum principis super tale capitulum sententia promulgetur atque statuatur, qualiter rabiem adversantium preve-niamus et nostrarum procuremus animarum vel subiecto-rum salutem, consortes quoque mereamur pio intuitu sanctorum fieri precessorum et quorum clara nos post Christi praesidium fovet doctrina. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis. 22. - 731, 1 novembre. Sentenza della si-nodo romana per la divisione del patriarcato. Fonte: Archivio Stato, Venezia, Atti diplomatici misti, n. 1 (già, Documenti restituiti dall’ Austria, n. 140). Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., Ili, 704 sgg. È una postuma falsificazione, compiuta poco prima del 1053 con la scorta degli atti autentici della sinodo romana convocata nel novembre 731 per risolvere la questione iconoclasta. Cfr. Cessi, Nova Aquileia, cit., p. 577 sgg. Gregorius episcopus, servus servorum Dei. Cum simus dominice plebis divina miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei presidio prò eorum sepe cogitare salute, ne, creditis frustratis, quod absit, e manibus insidiis antiqui hostis, ante omnium pastorum dominum, nisi succedat preveniendo de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem. Igitur cum superna dispensatione in R. Cessi — Documenti relativi alla Storia di Venezia. 3