40 Gregorius tertius pont. ad Antoninum, patriarcham Gradensem. Saepius evocatus, ut Apostolorum liminibus dilectam fraternitatem tuam cum episcopis, qui sub tua ordinatione consistunt, praesentari, diversis insurgentibus perturbatio-nibus, venire secus eos, dilectissime, innotuisti esse impossibile. Quod quia principali* causa est, ut pre ceteris salutem fidei christianae et domum Domini diligentia pro-curemus, iuxta quod obsecravit rex Longobardorum pro suis archiepiscopis, nostra parte, post tertium diem Dominicae Resurectionis, ut etiam ipse cum tuis iter arri-pias, volumus, quia et Venetiarum episcopis ita scripsimus; si valet, ad generalitate[m] exercitum, ut nullius pre-pediant veniendi, hoi’tati sumus. In hac enim causa nulla debet intercedere negligentia, quia Deo per omnia, si desides extiterimus, districtam solvemus rationem, beato inquiente apostolo Paulo : « Attendite » inquit « vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit epi-scopos, regere ecclesiam suam, quam acquisivit sanguine suo (Acl. 20, 28) ». Proinde, ut ad statutum conveniatis tempus, ex apostolico vigore vestram omnium hortamur fraternitatem. Possumus enim, ortam contentionem ab ecclesia Dei expelientes, premia ab eterno iudice percipere et perpetuam vitam. Deus te incolumcn custodiat, delectissime frater. 26. — 740-741. Gregorio 111 ad Antonino arcivescovo di Grado a difesa dell’esarca di Ravenna fuggiasco. Fonti: cod. vatic. 5269 (sec. XIII); mare. lat. X, 141. Ediz. : Iohann. Diacon., Chronicon, ediz. cit., p. 95 seg.; Mon. Germ. Hist., Epistulae, III, 702. Identica è la lettera, che il Dandolo suppone diretta dal papa per lo stesso oggetto al duca Orso. Questa è riferita solo da lui e dal Diplovataccio (cod. mare. lat. XIV, 75, c. 91), ed è conforme a quella diretta ad Antonino, dal Dandolo omessa. È lecito dubitare della sua autenticità e pare piuttosto una contaminazione del testo originale antoniniano con la didascalia: Gregorius episcopus servus servo-