24 est igitur et vehementer letandum, quia unius ruina omnium sunt aedificata ac restaurata constantis fidei documenta. Suademus itaque et decretales apices fraternitati vestrae dirigimus, per quos expetimus, ut in loco Iudae alius vitae probabilis ad regendum gregem doininicum promoveatur. Et non immerito is, qui deiectus est, et Iudae actibus comparatur et moribus; nam, quod ille in capite, hoc iste videtur exercuisse in corpore. Nos quidem discreta mentis trutina considerantes, Primogenium subdiaconum et regionarium nostrae sedis Gradensi ecclesiae episcopali ordine cum pallii benedictione direximus consecrandum. Oportebit ergo fraternitatem vestram iuxta legem eccle-siasticam cuncta disponere capitique vestro sinceram obe-dientiam exhibere. Nos enim, dirigentes homines nostros ad excellentissimum Longobardorum regem, iniun-ximus, ut eundem Fortunatum, uti relieta ab eo republica ad gentesque prolapsum et, abnegata concordiae imitate, Deo rebellem et perfidimi, necnon res, quascumque se-cum aufugiens abstulisse monstratur, expetere et repe-tere non moretur, ut et hii, a quibus haec repetuntur, a partibus christianisimae reipublicae parem iusticiam con-sequant ur. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres-. Data XII kalendas martii, regnante domino piissimo augusto Heraclio, anno XVIII. 14. - 638-647. Teodoro papa al patriarca Primogenio. Fonti: cod. mare. lat. Zanetti, 400, c. 48; cod. naz. Torino I, IV, 7; cod. ambr. A, 141, c. 23. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Episl., Ili, 697; Dandolo, Cronica, ed. cit., p. 96. Theodorus episcopus, servus servorum Dei, dilectis-simo Primogenio fratri, patriarchae Gradensi etc. Marianus, eloquentissimus consiliarius excellentissimi filii nostri domini exarchi, in hac Romana urbe adve-