79 46. - 825-6. Il patriarca V e n e r i o agli imperatori Ludovico e L o t a r i o . Fonti: Arch. Stato, Venezia, codice Trevisaneo, c. 31, n. 20; cod. mare. lat. X, 181, f. 25; 310, f. 43. Ediz.: Monum. Germ. Hist., Epist., V, 313 sg. Dominis piisimis atque tranquillissimis semperque triumphatoribus Hlodovico et Hlotario, invictissimis im-peratoribus augustis, Venerius, servus servorum Dei, san-ctae metropolitanae ecclesiae Gradensis episcopus, in ve-stro servitio supliciter dévotus. Vestrum quidem, piissimi imperatores^ laudabile et gloriosissimum inter homines principatum omnium dominus Christus cottidianis diebus bonis incrementis maximum splendidissimumque demon-strat et de cetero demonstrabit, hoc semper efficiens propter fidem rectam, quae ab incunabulis est vobis inserta, et propter reverentiam, quam erga sanctas Christi ec-clesias salubriter exhibetis. Et quia decet vestra piotate, venerabiles imperatores augusti, ecclesiarum tranquilitate gaudere, valebitis quidem ea, quae sana sunt, integra semper salvaque custodire, quae vero vexata sunt vel corru-pta, vestrae pietatis medicina curare dignetis. Quamvis enim sciam, clementissimi domini, humanis institutionibus non egere et sincerissima de abundantia Spiritus sancti auxisse doctrina, officii tarnen mei est et patefacere, quae intelligitis, et petere ea, quae nobis vestra sancta imperia-lis potestas largire valet, ut ignis ille, quem Dominus ve-niens misit [in terra, motu crebrae meditationis agitatus, sic concalescat, ut ferveat, et sic inflammetur, ut luceat. Ob inde, totius orbis terrarum omnium christianorum, benignissimi imperatores et domini, spei insuadibilis claritas et largitas sperandorum, tamquam presentaliter coram vestris vestigiis terrae provolutus, ego tantillus, qui, licet valde dissimilis, nuper in sanecta mea animarum tamen curam suscepi, in vestris auribus presummo flagitare suf-fragiis. Igitur notum facio pietati vestrae, eo quod sanctae recordationis dominus Karolus Magnus, genitor vester, propter Deum et sua sancta anima ad gloriam sancti Marci evangelistae et beati Hermachorae prisci ponti-