11 noticiam fidei confirmans, discipulis suis ait : « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, ne ullus a proximo suo dissonam doctrinam pietatis ostendat ». Quoniam vero non quiescit nequissimus suam zizaniam inspargere, novi aliquid contra veritatem semper inveniens, ob hoc consuete Dominus noster providens humano generi, piis-simum et fidelissimum principem ad zelum fidei suscitavit. Qui undique sacerdotum principem ad se convocavit, quatenus, gratia Domini feliciter impetrata, ab omnibus Christi dogma quidem mendaciis submoveret, germen autem pietatis et veritatis pingue efficeret. Quod quidem et fecimus communi decreto dogmatum fugantes errorem, integram vero patrum revocantes fidem, CCCXVIII patrum symbolum praedicantes et tamquam domesti-cos; quod pietatis huius compositionem receperunt patres ascribentes. Qui postea apud Constantinopolim conve-nerunt CL, qui et ipsi eandem fidem subsignaverunt. Deffinimus igitur ordinem et omnes formam fidei con-servamus nos quoque. Apud Ephesum olim facta est sancta synodus, cuius presules fuerunt sanctae memoriae Celestinus, Romanae urbis antistes, et Cyrillus, Ale-xandriae ecclesiae presul. Egere quidem rectae et im-maculatae fidei expositionem CCCXVIII patrum apud Niceam simul cum piae recordationis Constantino principe congregatorum; obtinuere autem etiam CL sanctorum patrum apud Constantinopolim definitam, ad interemptionem tunc exortarum haeresum, confirmatio-nem vero eiusdem catholicae nostrae fidei apud Niceam CCCXVIII patrum: «Credimus in unum Deum Patrem on-nipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum dominum Jhesum Christum, filium Dei unigenitum, qui natus est ex Patre ante omnia saecula, Deum verum de Deo vero genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et propter nostram saluterai descendit et incarnatus est, atque humanatus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelum, venturus judicare vivos et mortuos, et in Spiritum Sanctum ». Eos autem, qui dicunt : « Erat aliquando, quando