57 requiem, sed ad laborem te suscepisse cognosce. Adhorta-tionis ope fidelium corda corrobora, in fidelium vero summo opere converte. Quod ut facilius assequi merearis, praedi-cationem tuam vita commendet; ipsa eis instructio, ipsa magistra sit ; ad desiderium aeternae vitae, docente, suspi-rent, tuo viventes exemplo, et perveniant ; temporalia despi-ciant, et, quae transitoria sunt contemnentes, ad ea, quae semper durant, quae nullo fine clauduntur, desideria anhelent. In his igitur studium adhibe, in his tota mentis intentione persiste, quatenus, dum tua praedicatione atque imitatione haec fuerint consecuti, tanto maiora a Deo nostro recipias, quanto congrua sollicitudine lucrandis ei animabus officii tui exercere operam minime destitisti. Pallium praeterea juxta antiquam consuetudinem frater-nitati tuae dedimus, quo ita uti memineris, sicuti praede-cessores nostri tuis praedecessoribus concessere, privile-giorum suorum scilicet integritate servata. Fidem autem fraternitati tuae, quamvis in epistola tua, quam direxisti, subtiliter debuisses exponere, verumtamen laetainur in Domino, quia eam rectam esse ex solemni symboli confessione didicimus (1). Oramus autem omnipotentem Do- (1) In altra copia del Codice Trevisaneo, c. 17 v. si legge la seguente variante inserita nel testo : Praeterea pervenit ad nos, quod sacri ordines in illis partibus cum datione commodi conferantur. Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia, cum sacerdo-talis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Sci-mus quippe evangelium, quod redemptor noster per semet ipsum fe-cerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas ever-tit. Columbas enim vendere est de Sancto Spiritu, quem Deus omni-potens consubstantialem sibi per impositionem * * * hominibus tribuit commodum temporale percipere, ex quo praedixit, iam malo imbuitur, qui subsequitur, quia, qui in tempio Dei columbas vendere presumpserunt, eorum, Deo iudice, cathedrae ceciderunt. Qui videlicet in subditis cum augmento praeparatur, nam in ipsa provectus sui radice viciatur, paratus est aliis venundare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: «gratis accepistis, gratis date », et cum primam sanctam ecclesiam symoniaca haeresis sit adhorta, cur non perpen-ditis, cur non videtis, quoniam, cum quisquam cum praecio ordinai, provehendo ait ut hereticus fiat. Pro qua re admoneo atque obtestor, ut omnino debeas esse sollicitus, ut nihil sibi commodi datio, nil gratia, nil quarumlibet suplicatio personarum in sacris ordinibus vin-