113 nedum in exteriori habitu inordinate aliquid adripitur, ordinate et, quamquam licere poterant, admittantur. Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandum est, hortamur ut et cuncta ornamenta conve-niant, quatenus, auctore Deo, recte, ut ubique, possit esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa; si qua tortitudo illis iniecta est, dirigant in ea, quod immit-tentur ; aspiciant in ipsa se; semper considerando proficiant, ut tuum post deinde videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quia temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa deiciant, sed, quicquid illud fuerit, virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia; nullum favor indiscretus inveniant destrictum; mali cognoscant insontem apud te culpabiletn; sugestio mala non faciat nocentem; te gratia excuset; remissum te delinquentibus non ostendas, ne, quod ultra non fueris perpetraris. Sit in te et boni pastoris dulcedo et iudicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos ferendos a pravitate compe-scas. Sed quoniam nonnumquam prepositorum zelus, dum destrictus maiorum vult existere, transit in crudelitate correctio, iram iudicio refrena et censura diseiplinae sic utere, ut et culpam ferias et a dilectione personarum, quas corrigis, non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, operibus exhibe; oppressis defensio tua subve-niat; opprimentibus modeste [cor]rectio contradicat; nullius facie contra iustitiam accipias, nullum querentem iuste dispicias; custodia in te aequitatis exccllat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat ra-tionis audire, nec pauperem de sua faciat humilitas desperare, quatenus, Deo miserante, talis possis existere, qualem sacra lectio precipit dicens : « Oportet episcopum irrepren-hesibilem esse». Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram caritatis habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater carissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae, si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiae suae protectione circumdet atque ita in R. Cessi — Documenti relativi alla Storia di Venezia.