22 Gregorius Smaragdo patricio et exharco. Olim novimus, excellentissime fili, quo desiderio, quave concursione animi pro adunanda Dei ecclesia, in Histriae videlicet partibus, zelo Redemptoris nostri amore mercedis studii vestri fervor extiterit. Quod cum ita sit, ea, quae nobis de illis nuper sunt partibus nun-tiata, ad vestram non destitimus perferre notitiam. Fir-minus siquidem, frater et coepiscopus noster, Tergestinae antistes ecclesiae, ante adventum vestrae excellentiae salubri consilio ab schismate, quo inhaeserat, resipiscens, atque ad unitatem matris ecclesiae rediens, nostris est epistolis confirmatus, quatenus in ve.ae, quod agnove-rat, sinum matris ecclesiae fortitudine animi fixus ac stabilis permanerei. Quo audito, Severus, Gradensis episcopus, eiusdem caput scismatis cum diversis primum coepit, si posset, suasionibus a bono revocare proposito. Quod dum perficere, auctore Deo, minime valuisset, sedi-tionem illi suorum civium excitare non timuit. Quanta vero praedictus frater et coepiscopus noster Firminus ex eadem inmissione pertulerit, plenius illic ac veracius e vicino poteritis agnoscere. Directis itaque excellentiae vestrae iussionibus his, qui in Histriae partibus locum vestrum agere, Deo auctore, noscuntur, districtius jube-tote, quatenus et saepediotum fratrem nostrum ab inlatis debeant defensare molestiis et quietem illius multis ad imitandum profuturam modis omnibus procurare, ut haec vestra provisio et conversorum sit optata securitas, et oc-casio apta sequentium. Excellentiam quapropter vestram paterno salutantes affectu petimus, ut zeli vestri in hac causa olim exhibiti nunc vehementius fervor incandeat tantoque vos contra se, hostes Dei, vindices defensoresque repperiant, quanto apud Deum pretiosior est animae quam defensio corporalis. Armet vos contra devios ipsa, quae in vobis viget, fidei rectitudo, redintegretur vestris temporibus, quod in illis est partibus scissum, corpus ecclesiae. Habetis in hac causa retributorem vestri operis, rectitudinis ac integritatis auctorem. De divina namque miseratione confidimus, quod tanto exteriores hostes nostri valentiores vos contra se repperient, quanto vos ini-