52 fas nequaqum exigit nostras vestrasque mentes hoc momento odio affici et moerore, quoniam certo confidimus, quod iam prope est Dominus, ut arrogantium ferocitatem deiciat et humilium lacrimarum ac gemituum erumpnosis consoletur fietibus. Quippe nos, carissime frater, Deo propitio, totis viribus inhianter satagimus decertandum, sicut predecessor noster sanctae recordationis dominus Stephanus papa, ut vestra sit redemptio atque salus et immensa securitas, quemadmodum nostra opitulante divina misericordia proficiat, quoniam in nostro pacto generali, quod inter Romanos, Francoset Longobardos di-gnoscitur provenisse, et ipsa vestra Istriarum provincia constat, esse confirmata atque annexa simulque et Ve-netiarum provincia. Ideo confidebat in Deo immutabili sanctitas tua, quia ita fideles beati Petri studuerunt ad serviendum iureiurando beato Petro apostolorum principi, et eius omnibus vicariis, qui in sede ipsius apostolica usque in finem seculi sessuri erunt, in scriptis contulerunt promissionem, ut, sicut hanc nostram Romanorum pro-vinciam et exarchatum Ravennatium, et ipsam quoque vestram provinciam pari modo ab inimicorum oppres-sionibus semper defendere procurent. Petisti etiam, san-ctissime frater, corripi episcopos Istriae, ut a tanta et iniqua resipiscant temeritate. Qui quidem tuis annuentes votis, nostra apostolica scripta eisdem contumacibus epi-scopis direximus, tam illis, qui eandem illicitam perpetrare ausi sunt consecrationem, quamque eis, qui ab ipsis enormiter ordinati sunt, ablegantes eos validis interdi-ctionibus, atque a sacro sacerdotali officio et proprii honoris dignitate, sicut contemptores, privare studuimus. 33. - 774. Donazione di Carlo Magno a papa Adriano. Fonte: Liber pontificalis ecclesiae Romanae, Vita Hadriani 7, c. IV, 6. Ediz. : Duchesne, Liber pontificalis ecclesiae romanae etc., in « Pubbl. des écoles françaises d’Athènes et de Rome », At vero quarta feria egressus praenominatus pontifex—