110 domini Lotharii, pió augusto, in Italia XXII, in Francia II, indict. III1. Actum Theodonis palacio regio, in Dei nomine. Amen. Feliciter. 57. - 844-46. Sergio II papa ad Andrea patriarca. Fonte: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 43, n. 28. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., V, 584 sg. Pro universis Dei ecclesiis diversa semper debemus tollerare certamina. Sic enim nos scriptura saepe admo-net, dicens: «Ambulate, dum lucem habetis» (Ioh. 12, 35). Nam de suscepto magisterio, quod habemus divi-nitus attributum, ante opificis nostri oculos districtam posituri rationem erimus, si de sanctis Dei ecclesiis, quandiu hie vivimus, negligentes vel desides fuerimus. Et quia vestra nobis fraternitas nuper missos suos et epistolam misit, pro intentione scilicet ilia, quae inter vestram et Gradensem sedem hactenus manet, pro qua nostram fieri epistolam iussimus eamque per eosdem missos vestros Yenerio patriarchae mandavimus, ut u-terque vos simul et ille die sacro natalis beati Martini ad causam et intentionem vestrarum sedium per-quirendam atque definiendam Romam debuissetis, omni dilatione deposita, pervenire. Tamen, ut nihil exinde remaneat imposterum, hoc animo nostro venit consilium, ut sine auctoritate sive consensu karissimi filii nostri domni imperatoris hoc non debuissemus peragere. Et quia non solum vestra modo, verum etiam pene omnes ecclesiae scandala patiuntur, mandavimus eidem domino imperatori, quod, si ipsi libitum fuerit, adiuvante nos Christo, desiderium habemus generalem synodum congregare, quatenus ibidem, quae nunc innormiter, quod cum magna contritione cordis dicimus, peraguntur, confratrum nostrorum suffulti solatio correpta ac ventilata modis oninibus fiant. Unde vos interim abstinere previdimus, quousque dominus noster imperator nobis exinde re-