16 chartularius, patrem nostrum sanctae memoriae Heliam, archiepiscopum Aquileiensis ecclesiae, pro causa ipsa pluribus vicibus contristaret, cum nostro omnium conrilio atque consensu direxit ad pia vestigia principatus vestri preces, supplicans ut, exspectata Dei misericordia, revocatis omnibus consacerdotibus synodi nostrae in potestatem sanctae rei publicae, ad vestrae clementiae praesentiam veniretur, et vestrum in causa ipsa exspectaretur iudicium. Quod pietas vestrae mansuetudinis ad mercedem et lauderai imperii sui clementi dignatione suscipiens, iussionem suam dedit ad praedictum gloriosum Smaragdum, ut nullatenus quemquam sacerdotum pro causa communionis inquietare praesumeret, sed, Dei misericordia operante, sustineretur, quousque, compressis gentibus, ad libertatem omnes sacerdotes concilii sub sancta re publica perveni-rent. Deinde defunctus est memoratus archiepiscopus noster Helias. Nos vero pro impretratis precibus eiusdem cum omnibus populis nostris ardentibus devotiores effecti, si fieri potuisset, eisdem diebus ad vestra certabamus redire vestigia, et gratias Deo retulimus, et pro vita imperii vestri, sicut ipse novit Dominus, assiduas preces eius obtu-limus maiestati. Post hoc, ordinato in sancta Aquileiensi ecclesia beatissimo archiepiscopo nostro Severo, quae con-tumeliae illatae sint, et quibus iniuriis ac caede corporali fustium, et qua violentia ad Ravennatem fuerit civitatem perductus atque redactus in custodia, quibusque necessi-tatibus oppressus atque contritus fuerit, potuit ad domini nostri pias aures sine dubio pervenire. Nos autem tam inauditis calamitatibus patrem et archiepiscopum nostrum, quod nunquam sub christianis principibus factum dino-scitur, cognoscentes afflictum, insanabilium dolorum sumus stimulis vulnerati. Nam in hoc tempore iterum cognovi-mus reverendum papam Gregorium ad eiusdem patris nostri exhibitionem misisse cum sacratissima vestrae pietatis iussione, ut pro causa ipsa communionis ad Ro-manam deberet civitatem deduci. Quod audientes. quamvis certi essemus, talem iussionem domini nostri specialiter adversariorum improba importunitate subreptam, conta-