87 cui antiquitus subditi fuerant, redire concedat, quia electi, qui ordinandi sunt, prius piissimis imperatoribus nostris et postmodum ad partem Graecoruin fidem per sacramenta promittunt. Ed ideo in hoc facto gravari se asserunt et servire duobus dominis non posse conclamant. Auditis itaque horum precibus, sanctissimi et reverentissimi legali sanctae Romanae aecclesiae, Benedictus videlicet episcopus et Leo diacomus, universa quae Maxen-tius, patriarcha Aquileiensis, in libello obtulerat, auctori-tatesque veracissimas, quae in hac synodo propalatae sunt, recitatis etiam canonibus, recapitulando cuncta per ordinem protulerunt, interrogatisque singulis episcopis utrum iusta sit an iniusta Histrianorum petitio et si secundum has auctoritates Aquileia semper metropolis fuerit, aut si provintia, quae contra canonum statuta in duos metropolitanos divisa est, ad unam et primam re-formari debeat. «Et si placet eorum petitio, clara voce proferte». Universi respondentes, dixerunt: «Insta est Histrianorum petitio». Et quia, quod Aquileia semper metropolis extitit dominaque fuit Gradentium, novimus, et quia contra patrum decreta decreta divisa est, ideo aucto-ritate patrum ad priorem statum reformetur. « Omnibus nobis placet». Et illi respondentes dixerunt :« Et nobis ita placet ». Statuit igitur sancta synodus, ut Aquileia metropolis, quae contra patrum statuta divisa in duos metropolitanos fuerat, deinceps, secundum quod et antiquitus erat prima et metropolis aecclesiae, patriarcha eiusque successores in singulis Histriae aecclesiis electos a clero et populo ordinandi in episcopos licentiam, sicut et in cae-teris civitatibus suae metropoli subiectis, modo et futuris temporibus habeant. Deinde ergo hoc statuentibus et lo-quentibus, legati sanctae Romanae aecclesiae et prefati illustrium imperatorum missi exorsi sunt palam omnibus dicentes : « Notum sit universis presentibus et futuris in hac synodus et nostris definitionibus affectum animi et •consensum domini papae esse Eugenii atque piissimorum Chlodowiei ac Lotharii imperatorum, quatenus Aqui-