17 buimus, et contriti atque luctu gravissimo sauciati, ad ultimam desperationem pervenimus, ut ad illi us iudicium metropolita noster cogeretur occurrere, cum quo causa ipsa esse dinoscitur et cuius communionem ab initio motio-nis causae huius usque nunc decessores nostri et nos cum omni populo evitamus. Et quidem memoratum beatissimum archiepiscopum nostrum frequenti contesta-tione convenimus, ne, nobis absentibus et a se ad praesens divisis, de communi causa ecclesiae aliquid audeat definire, quoniam, piissime domine, sic accensi sunt omnes homines plebium nostrarum in causa ista, ut ante mortem perpeti, quam ab antiqua catholica patiantur communione divelli. Revera, clementissime dominator, fidem catholicam conservantes et Chalcedonensis concilii definitiones in omnibus venerantes, ut quibuslibet occasionibus contri-stentur, nec Deo, nec vestrae pietati piacere credendum est. Ergo, mitissime dominator, totius concilii nostrae par-vitatis haec est deliberatio, sicut et eidem patri et archiepiscopo nostro scripsimus, ut pro reddenda ratione commu-nionis nostrae, contrito, Dei iudicio, iugo barbarico, opportuno tempore ad vestrae pietatis vestigia occurramus, habentes prae oculis exempla fidelia, quibus edocti sumus, cum omnes intentiones sopitae sunt. Sic Theodosii senioris Constantinopolitana svnodus, Deo propitiante, sedatis est scandalis confirmata; sic deinde Ephesina prima synodus, divae memoriae Theodosio iuniore disponente, bene noscitur definita; sic ad post.remum praesentia Marciani divi principis, abscissis omnibus scandalis, pax catholica in Chalcedonensi concilio reformata est. Nam per absentiam christianissimorum principum in Ephesina secunda episcoporum congregatione a Dioscoro Alexan-drino Flavianus, sanctissimus regiae vestrae urbis episco-pus, veritatem catholicae fidei defendens occisus est, aliique episcopi assertores orthodoxae fidei in custodia (B. : jniuste) deiecti sunt, et scandalum ecclesiae pes-simum generatum est, quod cum magno labore postea divae memoriae Marcianus imperator, avus vestrae pietatis, sua praesentia in sancto Chalcedonensi concilio am-putans, catholicam pacem universali ecclesiae restauravit. R. Cessi — Documenti relativi alla Storia di Venezia 2