55 vissent nefandissimi Greci, qui ibidem in praedicto territorio residebant Histriense, et dum per vestram excel-lentiam dispositus fuit praenominatus Mauricius episeopus, ut pensiones beati Petri, qui in superius nominato territorio reiacebant, exigeret, et eas nobis dirigere debuisset, zelo ducti tam praedicti Greci quamque de ipsis Histrien-sibus eius oculos eruerurit, proponentes ei, ut quasi ip-sum territorium Histriense vestrae sublimi excellentiae tradere debuisset. Propterea petimus a Deo protectam excellentiam vestram, amantissime fili et magne rex, ut iubeas dirigere Marcario duci praecipiendum, ut iam-fatum Mauricium episcopum, qui in visione vestrae excellentiae praesentatus est, ut eum in suo episcopio re-verti faciatis pro vestrae animae mercede, eo quod ipse iam dictus episeopus ad nos properavit et nos eum iterum direximus (ad) Marcario, duci Foroiuliensi, ut, qualiter a vobis fuerit dispositus, ita peragere debeat. Et hoc petimus excellentiam vestram, ut per vestrum congruum dispositum ipse adpraehendatur, prout salus populi, qui ibidem commoratur, proveniat. Incolumen excellentiam vestram gratia superna cu-stodiat. 36. — 785. Adriano 1 papa a Carlo Magno. Fonte: Codex carolinus, n. 86 (cod. Vindob., n. 449, c. 79). Kmz. : Mon. Germ. Hist., Epist,, III, 622 sg. Domino excellentissimo filio nostroque spiritali campatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Hadrianus papa. Ad aures clementissimae regalis excellentiae vestrae intimantes innotescimus, quia, dum vestra regalis in trium-phis victoria praecipiendum emisit, ut a partibus Ravennae seu Pentapoliis expellerentur Venetici ad negotiandum, nos ilico partibus illis emisimus, vestram adimplentes regalem voluntatem. Insuper et ad archiepiscopum praecipiendum direximus, ut in quolibet territorio nostro iure