54 Gradensi. Vicesima septima enim die octobrii mensis ipsa ad nos pervenit epistola, et protinus nec potum nec cibum sumsimus usque nos neque huius scriptor nastrae apostolicae relationis, sed eadem hora eodemque momento ipsam antefati patriarchae epistolam cum his nostris apostolicis syllabis vobis transmisimus. Itaque valde tristes effecti sumus, quoniam sifoniatas bullas eiusdem epistolae repperimus ; a Leone archiepiscopo primitus relecta, nobis directa est. Et in hoc comprobare potest excellentissima christianitas vestra, qualis est fraudulenta fides ipsius Leonis archiepiscopi, quia non prĂ² alio praesumsit ean-dem epistolam primitus reserare ac relegere, nisi ut omnia, quae ibi ascripta sunt, ut certe omnibus manifestum est, adnuntiaret tam Arghis, duci Beneventano, quamque re-liquis nostris vestrisque inimicis. Et dubium non est, cuncta iam praelatis emulis ab eodem archiepiscopo esse adnuntiata. Nos quidem, veritate testante, coram Deo dicimus puriter et fideliter, in vestro permanentes amore, ea, quae ad nos perveniunt, de praesenti cum magna cautela vobis studemus denuntianda........ E mb o lu m de Leone archiepiscopo. Et -enim innotescimus christianitati vestrae, eo quod, quando a vestra regalia vestigia reversus est Leo antefatus archi-episcopus, in magnani superbiam ac tyrannicam elationem pervenit et nullo modo, sicut antea, nostris apostolicis obtemperare inclinatus est mandatis etc. 35. - 776-780. Adriano I a Carlo Magno. Fonte: Codex carolinus, n. 57 (cod. Vindob-, n. 449, c. 61). Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., Ili, 590. Domino excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Hadrianus papa. Credimus quod iam vestrae a Deo protectae excel-lentiae auribus pervenisset de episcopo Mauricio Histriense, qualiter, dum eum fidelem beati Petri et nostrum cogno-