15 etiam supplices deprecamur per dominum Deum nostrum Jesum Christum, salvatorem omnium, per fidem catlio-licam et regnum, quod meruistis a Deo concessum, atque salutem dominorum filiorum vestrorum, quibus perpetuum imperium Deo gubernante permanet, ut aditum inveniat supplicatio nostra apud pias aures vestras, et cum fiducia recurrentes ad principal ia remedia, mereamur, quae petimus impetrare. Nam, etsi nos peccata nostra ad tempus gravissimo iugo gentium summiserunt, auxiliante nobis Domino, nullo pondere pressurarum ab integritate catholicae fidei invenimur ullo modo titubare. Deinde nec obliti sumus sanctam rem publicam vestram, sub qua olim quieti viximus et, andiuvante Domino, redire totis viribus festinamus. Suggerimus etenim, domine piissime princeps, scandalum ecclesiae, quod tempore divae memoriae Justiniani, principis totius mundi, ecclesias conturbavi^ nostrarum quoque provinciarum partibus ex tunc iam esse compertum, damnationein scilicet trium capitu-lorum, id est epistolae venerabilis Ibae, episcopi Edes-senae civitatis, personae quoque Theodori Mopsuestiae episcopi, atque scriptorum Theodoriti, episcopi Cyri, quae in sancta synodo Chalcedonensi recepta sunt, et Vigilio, tunc Romano praesuli, atque omnibus pene sacerdo-tibus damnatio ipsa, sicut revera contraria sancto Chalcedonensi concilio, execrabilis noscitur extitisse. Qui etiam Vigilius scripta sua per omnes provincias mittens, anathe-matis vinculis omnem populum obligavit, si quis damna-tioni trium capitulorum praeberet aliquando consensum. Et licet postea imperiali pondere ad consensum damna-tionis capitulorum ipsorum paulatim singuli tunc fuerint coarctati, nostrarum tamen provinciarum venerandi de-cessores, quibus indigni successimus, praedicti quondam Vigilii instructionibus informati, ad hoc inclinare nuliĀ» modo potuerunt. Quorum nos exempla, Deo propitiante, servantes cum universo populo nobis credito, sequentes etiam in omnibus definitionem sancti Chalcedonensis concini, defensioni capitulorum ipsorum et reverentiam exhi-bemus, et a comunione damnantium cum divina gratia abstinere dinoscimur. Et dum Smaragdus, gloriosus