66 tra tres habet, unum exinde tollit, et nescimus in-tueri, per annum; sui actores exinde prendunt. Ista omnia ad suum opus habet dux noster Ioannes, quod nunquam habuit magister militum Grecorum, sed semper ille tri-bunos dispensabat ad missos imperiales et ad legatarios euntes et redeuntes. Et istas collectas facimus, et omni anno volendo nolendo quotidie collectas facimus. « Per tres vero annos illas decimas, quas ad sanctam ecclesiam dare debuimus, ad paganos dedimus, quando eos super ecclesiarum et popolorum terras nostrras misit in sua peccata et nostra perditione. «Omnes istas angarias et superpositas, quaepraedictae sunt, violenter facimus, quod parentes nostri numquam fecerunt; unde omnes devenimus in paupertatem, et invident nostros parentes, et quicumque convicini nostri Venetias et Dalmatias, etiam Graeci, sub cuius antea fuimus potestate. Si nobis succurrit dominus Carolus imperator, possumus evadere: sin autem, melius est nobis mori, quam vivere ». Tune Joannes dux dixit : « Istas silvas et pascua, quae vos dicitis, ego credidi quod a parte domini Impera-toris in publico esse deberent : nunc autem, si vos ju-rati hoc dicitis, ego vobis non contradicam. « De collectis ovium in antea non faciam, nisi ut antea vestra fuit consuetudo. Similiter et de exenio domini Imperatoris. De opere vel navigatione seu plu-ribus angariis, si vobis durum videtur, non amplius fiat. Libertos vestros reddam vobis secundum legem parentum vestrorum; liberos homines habere vos permittam, ut vestram habeant commendationem, sicut in omnem potestatem domini nostri faciunt. « Advenas homines, qui in vestro resident, in vestra sint potestate. De Sclavis autem, unde dicitis, accedamus super ipsas terras, ubi resideant, et videamus: ubi sine vestra damnietate valeant residere, resideant; ubi vero vobis aliquam damnietatem faciunt sive de agris, sive de silvis, vel roncora, aut ubicumque, nos eos ejciamus foras. Si vobis placet, ut eos mittamus in alia deserta loca, ubi