29 incongrua, cum scriptum sit: «Terminos patrum tuorum ne transgressus fueris» (Prov. 22, 28). Quia vero institution divina quottidie imploramus, ut debita dimittat nostra Dominus, sicut nos pollicentes debitoiibus dimit-tere dicimus nostris (Math. 6, 12), delinquentibus, ut pe-niteat, culpas relaxamus, rigore servato sanctorum cano-num, prorsus ut gemitus lacrimarum speciali antidoto quasi vulnus, quod excrescit in membris, possit saivari. Dudum namque factus superbiae praeludium ro-gatus Petrus Pollensis antistes, canonica despiciens statuta, ab hac luce subtracto fratre nostro Donato, Gradensi presule, suam deserens ad eandem transiit se-dem, contemnens regulas patrum atque ecclesiastica statuta. Quare merito ab episcopali collegio esset diffi-nitione patrum extorris et sacerdotali officio nudatus, nisi eum apostolica preveniret compassio. Quod quia instruimur severitatem legum bonitatis indulgentia temperare et delinquentibus portum indulgere salutis ad imi-tationem domini nostri Jesu Christi, si quis offenderit, manum porrigere non denegamus, ab ea, in quam incidit foveam, relevantes, illa interpositione, ut semper se curet, flendo diluere commissa, et doleat tentasse apostolica violare statuta, ut poenitentiae medella cicatrix possit cordis sui vestigia relinquere. Eundem itaque Petrum episcopum ad pristinam redire sedem beati Pel ri aposto-lorum principis, cuius meritis impares vices tarnen di-gnatione superna gerimus, auctoritate precipimus, pluri-mum vestris faventes votis, ea duntaxat, sicut praemis-sum est, interpositione, ut sibi indulta non ex licentia credat, sed semper retineat memoria nimia compassione fuisse concessa, et commissum anterioris perpetrati po-steritas obumbret modestae actionis. Quamvis enim ei aditum ad suam remeandi sedem tribuamus, ut vivens semper doleat offendisse, volumus quatinus, compunctio-nis stimulo sese adlacerans, ab erumnosa hac vita ad perpetuam non dubitet pertingere gloriam. Omnes itaque vos admoneo, dilectissimi fratres vel filii, ut concordes pro amore Dei absque elationis fuco eligere in Gradensi