10 rum (1) rite constet ordiri primordia, recitetur, Deo gu-bernante, nobis primum fides sanctorum patrum, quae cunctis actionibus nostris deinceps secuturis velut immobile fundamentum existat » (2). Sancta synodus respondit: « Justissimum est recitari, quod utiilime provenit audiri ». Epiphanius, notarius, ex codice synodali recitavit: « Sancta, magna et universalis synodus, quae secundum Dei gratiam et sanctionem piissimorum christ ianissimo-rum imperatorum nostrorum Valentiniani et Marciani congregata est apud Calcedonam, metropolym Bythiniae provinciae, in atrio sanctae et venerabilis Euphemiae, de-finivit subter annexa. Dominus noster et salvator Christus, tuae venerandae fraternitatis brevia, consentientibus in eis suffra-ganeis tibi episcopis, quatenus Grádense castrum totius Venetiae fieri et Istriae (C) metropolim ad regendam scilicet ecclesiam atque cum Dei timore dispensandam, emissa praeceptione, concedere deberemus; quapropter, vestri compatientes moeroris necessitudini, imo etiam rabiem furentium perpendentes Langobardorum, inclinati precibus vestris, per huius praecepti seriem suprasciptum castrum Grádense tocius Venetiae fieri cum omnibus vestrae ecclesiae perti-nentibus etiam Istriae (C) metropolim perpetuo confirma-mus. Statuentes quapropter apostolica auctoritate sub interminatio-ne futuri judicii nulli licere nostrorum successorum vel alii cuili-bet haec, quae a nobis intencione decreta sunt pia, in quoquam destruere a ut convellere, quae potius firma stabilitate inconvulsa manere difinimus a ut sub anathematis vinculo perpetuis temporibus observanda. Quam ob rem hortor te semper relevare oppressos, semper corripere inquietos, ut zizania dominicani non possit soffocare messem. Gratia domini nostri Jhesu Ghristi et omnis caritas Dei sit semper vobiscum. — Data XII kal. maii, imperante Tiberio II. C. Augusto ». Quo perlecto, universi episcopi voce compari: « Exaudi, Christe, Pelagio vitam: omnes uno consensu sanctissimi Pelagii praeceptio-nem et vestram sequimur confirmantes sententiam. Observandam enim ex apostolica auctoritate decernimus hanc Gradensem civita-tem vestram metropolim perpetuis temporibus esse. Quicumque vero confirmationis hoc nostrae violare decretum praesumpserit, sit anathema ». Sancta synodus tercio affirmavit: « Fiat, fiat, fiat ». (1) B: determinata jam sedis huius questione, rite etc. (2) Dopo existat glossa marginale : de fide catholica sanctorum patrum.