85 in Christi fide prius fundatam esse et pastoralem ibi semper curam servatam et sanctorum apostolorum sanctae Ro-manae aecclesiae doctrinis imbutam atque ipsam semper eius fuisse discipulam et peculiarem vicariam in omnibus, quae inadmodum insertum in eiusdem Aquileiensis aecclesiae comperimus sacris litteris. Relatum igitur a non-nullis est in eadem synodo, quod eo tempore, quo Longobardi Italiani invaserant, Romanam aecclesiam vir sanctis-simus Benedictus papa regebat, Aquileiensi quoque ci-vitati eiusque populo Paulus patriarcha preerat, qui Longobardorum barbariem et immanitatem metuens ex civitate Aquileiensi et de propria sede ad Gradus insulam, plebem suam, confugiens omnemque theasaurum et sedes sanctorum Marci et Hermachore secum ad eandem insulam detulit, idcirco non ut sedem aut primatum aecclesiae suaeque provintiae construeret inibi, sed ut barbarorum rabiem possit evadere. Qui XII annis sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est regendamque aecclesiam Probino reliquit. Isto quoque Aquileie defuncto, prefactae aecclesiae Aquileiensi sacerdos Helias preficitur, et, hoc quoque mortuo, Severus huic succedens regendam suscepit aecclesiam. Defuncto itaque Severo, ordinatur loco eius Iohannes patriarcha in Aquileia eo tempore, quo Agilulfus, rex Longobardorum, regnabat. In Gradus quoque ordinai us est haereticus Candi-dianus antistes. Hic enim Candidianus nec per consensum comprovincialium episcoporum nec in civitate Aquileia, sed in dioecesim et plebem Aquileiensem Gradus, quae est perprava insula, contra canonum statuta et sanctorum patrum decreta ordinatus est. Et inter alia probat hoc huius Aquileiensis aecclesiae Ioannis antistitis epistola ad Agilulfum regem directa, cuius textus inter caetera ad locum talis est: « Qualis autem unitas dicitur facta, ubi spata, ubi claustra carcerum, ubi flagella fustium, ubi longa exsilia crudeliumque poenarum discrimina pa-rabantur, et miseri sufraganei aecclesiae nostrae, scilicet espiscopi Histriae, cum summa vi et necessitate a Gra-densi castro Ravennam compulsione districtissima du-cebantur Graecorum, necnon inibi loquendi licentia ne-