60 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ka-rolus, serenissimus augustus, a Deo coronatus, magnus, pa-cificus imperator, romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Franchorum et Longobardo-rum. — [Maximum regni nostri in hoc loco augere cre-dimus munimentum, si petitionibus sacerdotum vel ser-vorum Dei, quae nostris auribus fuerint prolatae,. liben-ter annuamus et eas in Dei nomine ad effectum perduca-mus], Igitur omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris notum sit, quia petiit celsitudinem nostram vir venerabilis Fortunatus, Venetiarum et Istriensium patriarcha, ut telo-neum de navibus suis quattuor ei concedere deberemus. Guius petitionem eius servitio et meritis compellentibus denegare noluimus, sed ita in helemosina nostra concessisse et in omnibus confirmasse agnoscite. Precipientes enim iubemus,ut nullus quilibet de fidelibus nostris de supra-scriptis navibus quattuor Fortunati patriarchae ullum teloneum, nec siliquaticum, nec laudaticum, nec cispitati-cum, neque ullas redhibitiones ab hominibus suis prò hoc exigere vel exactare presumat, sed liceat ei suprascriptis navibus quattuor ubicumque in regno, Christo propitio, nostro negociando prò utilitate sanctae suae ecclesiae absque ullius detentione vel contradictione, ubicumque voluerit, pergere et iterum in Dei nomine ad propria re-meare (1). Et ut haec auctoritas firmior ( c o d . : firmiter) habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillari iussimus. 40. - 804, ante nov. (?) Placito di Risano. Fonti: Arch. Stato, Venezia, codice Trevisaneo, c. 21 sg., n. 16; cod. mare. lat. X, 181, c. 18; 318, p. 26. Ediz.: Ughelli, Italia Sacra, V, 1097; Kandier, Cod. dipi, istr.» I, s. a. 804. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. (1) Postilla inserita nel testo: Hoc autem non solum Fortunato, verum etiam cunctis successoribus eius concedimus.