51 macibus ac transgressoribus canonicae institutionis ipsius Istriae provinciae episcopis, ablegantes vos atque privantes a sacerdotali honore vestro ; ita ut et vos, qui ipsos enormiter consecrare presumpsistis episcopos, et, si qui a vobis illicite consecrati sunt, a proprio sacerdotali honore atque a sacro officio, quo fungere videmini, recedere debeatis vestroque vos archiepiscopo cum magna humilitate et cordis lamentatione nequiter vos degisse deflentes subicere studeatis, in eius vos iudicii arbitrio et canonica de huiuscemodi prolata transgressionis reatu sententia submittentes. Nam si, quod non credimus, et istius nostrae apostolicae interdictionis obligationem transgredí presumpseritis, sciatis auctoritate apostolorum principis beati Petri, coelorum regni clavigeri, et cui a domino Deo in coelo ac terra ligandi solvendique concessa est potestas, anathematis vinculo esse innodati et a regno Dei alienati atque cum diabolo et eius atrocissimis pompis sicut transgressores sanctorum patrum canonicae tradi-tionis deputati, quoniam scriptum est : «Términos patrum nostrorum nulla auctoritate inlicite temeritatis transgredí presumite» (Prov. 22. 28), et iccirco oportunitatis exigit ratio protervos et transgressores canonicae institutionis correptionis freno constringi et digne emendationis vindicta percelli. 32. - 771-72. Stefano III a Giovanni, arcivescovo di Grado. Fonti: cod. mare., lat. Zanetti, 400, c. 61; cod. bibl. naz. Torino, I, iv, 7. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., Ili, 715; Dandolo, Cronica, ed. cit., p. 120. Reverentissimo et sanctissimo fratri Iohanni episcopo Stephanus, servus servorum Dei, episcopus. Susceptis igitur conspicuis sanctitatis vestrae apicibus eisque relectis, magna te, reverentissime frater, angustia moeroreque fore attritum cognovimus a perfidis et malignis aemulis vestrae Istriarum provinciae. Pro quo et noster protinus animus eadem lugubria attritus est, sed tamen