25 niens adversus fraternitatem tuam querelas nobis innotuit, asserens, fraternitatis tuae ecclesiae sibi promissionem fuisse positam, ita ut ingrediens in urbe regia iussionem principis elicuisset, per quam praecipitur domum quan-dam Stephani uti constituta civitate minime debere emptitacio dari, ut domus ipsa, salva quadam pensione, eidem Mariano eloquentissimo ex posita emphiteosin dari deberet. Promissionem tamen fraternitatis tuae, quamquam hereticorum ecclesiae tuae subscriptam, nobis osten-dit. Ideoque, quia inconveniens videtur, et maxime sacer-dotibus, contra promissionis suae tenorem agere, studeat fraternitas tua promissa ad effectum perducere, maxime dum ex omnibus iura tuae ecclesiae se adeserat conservare, atque eidem domui coherentia, salva pensione, quae ab aliis dari, ipse modis omnibus esse daturum. Deus te incolumen custodiat. 15. - 683-5. Benedetto II ad Agatone, patriarca di Grado. Fonte ed Ediz. : Palladio, Historie della provincia del Friuli, Udine, Schiratti, 1660, p. 60 seg. Benedictus, servus servorum Dei, Gradensi patriar-chae salutem. Lex divinae constitutionis apostolicam cathedram totius posuit orbis terrarum magislram, ut, quiquid ubique locorum dubitatur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam vestro nomine Ioannes pro connubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam iuveni Stephano nomine simplicibus verbis fuerat desponsata, et, antequam ad nuptias perveniret, morte praeventa, utrum scilicet cum eodem iuvene possit ma-trimonium celebrari superstitis filiae, necne. Namque testatus est huius rei rationem apud vos haberi ambi-guam, quam, Deo docente, reddimus his verbis certissi-mam. Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem videns formatam, prophetico