88 leiensis aecclesia ad pristinum reformetur decus nunc et in perpetuum». Sane et id necessario indicandum duximus, quod Sychardus, id est palatinus presbyter, et Theoto, vir spectabilis, sacrorum imperatorum missi, eum essent prius in civitate Tarvisio, ad Venerium, Gradensem epi-scopum, suum missum miserunt precipientes, ut ipse ad synodum, quae Mantuae futura erat, cum auctoritatibus, si haberet, pro defensione suae aecclesiae paratus ades-set. In qua eius prestolantes adventum diebus V rese-derunt. Sed propter quorumdam episcoporum ad hostem pergentium impedimentum, iam coepto ipsorum itinere, plus expectare nequiverunt. Tarnen, adhuc eis stantibus et abire volentibus, sic tandem venit Tyberius, diaconus et oeconomus aecclesiae Gradensis, a Venerio, eiusdem castri episcopo, missus, obsecrans, ut auctoritates, quas pro sua aecclesia duxerat, in praesentia synodi legerentur. Relectis itaque omnibus, repperimus exemplaria e nullius manu esse roborata; et quamyis ita sint, si essent firmata, magis Aquileiensi ecclesiae quam suae pertinerent, cumque a synodo sci-scitaretur, utrum horum exemplorum autentici in archivo suae ecclesiae tenerentur necne, respondit nihil amplius se habere, nisi synodum ab Helia, Aquileiensi patriarcha, in castro Gradensi, quod plebs eius erat, actam fuisse, cuius initium est : « Cum in castro Gradensi ac plebe sua Helias, patriarcha sanctae Aquileiensis aecclesiae, cum Martiano, Leoniano, Petro, Vindemio, Vigulo, Iohanne, et reliquis consacerdotibus suis conscedisset et reliqua» ; item subscriptions episcoporum huius synodi in plebe Gradensi actae : « His gestis apud nos habitis, subscripserunt Martianus Opitargensis, Leonianus Tyborniensis, Petrus Altinatis, Helias, sanctae Aquileiensis aecclesiae patriarcha, Vindemius Cessensis, Vigulus Pataviensis, Iohannes Ca-leianensis, Clarissimus Concordiensis, Patricius Emo-nensis, Hadrianus Polensis, Maxentius Iuliensis, Severus Tergestinus, Iohannes Parentinus, Aaron Avoriensis1, Ma-terninus Sabionensis, Flaminus Tridentinus, Vigilius Sca-ravasiensis, Laurentius Feltrinus, Martianus Petenatis»;