32 nibus observatur et in caeteris per omnia et perennis temporis, pro eo,ut non dubitet quisquam omnibus, presente hoc nostrum preceptum more imperii nostri de bulla nostra infigi iussimus, mense et indictione supra-scripta. 21. - 731, ante 1 sett. Gregorio III all’arcivescovo Antonino. Fonte: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 5, n. 5. Ediz. : Mon. Germ. Hist., Epist., Ili, 703. Gregorius tertius pontifex dilectissimo fratri Antonino, Gradensi archiepiscopo, seu dilectissimis nobis episcopis eiusdem ordinationi seu concilio pertinentibus. Inter diversas continuationum erumnas, quae nos hinc inde in seculo positos circumstant et obruunt, orta est vana et perniciosa calamitas, quae graviter semper ecclesiam quasi quibusdam ventosis procellis conturbat inaniter attemptata. Est enim infelix impietas apud re-giam urbem, ut - credimus - notum habetis, et per diversas provincias, ita ut, quod lugentes dicimus et voce pro-mimus lacrimosa, sanctorum imagines ad ipsius domini et Redemptoris nostri instar omnes proiciantur, ecclesiae delacerentur atque ipsius Dei ecclesiae, quod fatale malum est et intollerabile exitium, habitationes hominum vilium utique efficiantur armentorum, ut iam in eis nulla debeat laus Deo cantari. Utule cum profeta lamentabili voce dicendum est : « Quis dabit capiti meo aquas aut oculis meis lacrimarum fontes, ut tantum defleamus exitum» (Ierem. 9. J)? Proinde, carissime frater atque dilectissimi nobis ecclesiarum Dei rectores, hortamur dilectionem ve«tram, ut pro domini nostri Jesu Christi nomine iuxta apostolicam vocem cunclas subiectas vobis ecclesias commonere atque instruere magnopere debeatis. Attendite, inquam, dilectissimi fratres, vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit cpiscopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, ut iuxta traditionem sanctorum patrum et sanctae antiquitatis