42 Teudemar, dux noster, nostram humiliter postulans cel-situdinem, quatenus in Cenetense castro nostro episcopa-lem sedem faceremus episcopumque ibi consecrare permit -teremus. Nos vero canonicae auctoritatis reminiscentes, quia, ubi plebs crescit, episcopum ordinandi licentia est, adhortavimus eum ut accederei ad patrem nostrum bone memorie Iohanem scilicet patriarcham, ut de hac causa juxta sacros canones ordinaretur. Qui, dum insimul inde collocutiones habuissent, in jamdicto Cenetense castro episcopum, Valentinianum nomine, consecravit pa-triarcha. Post hoc autem factum idem Valentinianus nostram presentiam adiit, humiliter nos obsecrans ut ei confirmare et corroborare plebes et parrochiam, quae Opi-tergine sedi pertinuerunt, dignaremur, quod nos ita fe-cimus. Postmodum vero Calistus patriarcha et ipse Valentinianus, altercai ionem de ipsa parrochia inter se habentes, venerunt in nostra presentia. Dicebat enim jamdictus Valentinianus episcopus : « Ego quidem in sede Opitergina episcopus sum consecratus, et ideo parrochias eidem sedi pertinentes habere et tenere debeo, quas occupatas tenetis tam vos quam Tarvisianus episcopus et Pataviensis ». Cui e contra Calistus patriarcha respondebat taliter : « Si tu in sede Opitergina episcopus es consecratus, non solum hac parrochia carere debes, verum etiam a sacerdotali ordine merito es deponendus. Quoniam episcopus Opitergine civit.at.is, sede destructa, in quadam insula latitans vivus erat, quando tu presulatus honorem sumpsisti». Et dumhec inter se agerent, liane rationem inter eos diffinire nolui-mus, sed direximus eos in presentiam beate memorie Petri, Ticinensis ecclesiae episcopi. Tunc demum stetit inter eos, ut laxaret isdem Valentinianus episcopus Calisto patriarche quattuor plebes in itinere suo positas propter viam vel viaticum, uti, quantociens Calistus de Foroiulii ad Ti-cinense palatium accederet vel regrederetur, inibi ser-vitium haberet, eo videlicet ordine ut post hobitum ejusdem Valentiniani haedem plebes ad Cenitense episcopium et successores reverterent suos. Mortuo autem eodem Valen-tiniano, consecratus est ibi tunc Maximus episcopus a supradicto patriarcha. Sed, antequam consecraret eun-