59 commanent in Istria, Romandiola seu Longobardia vel ubique, quieto tramite vivere et residere debeant. Cuius petitionem eius servitio et meritis compellentibus denegare noluimus, sed pro mereedis nostrae augmento in Dei nomine ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite (tam episcopia, quam et xenodochia vel eccle-sias baptismales). Praecipientes ergo iubemus, ut in vicis vel villis seu rebus vel reliquis possessionibus quibuslibet, undecumque praesenti tempore praefatus patriarcha iuste et rationabiliter vestitus esse dinoscitur, nullus iudex publicus iniuste ad causas audiendum vel ad freda (cod.: pheuda, predia) exigendum, nec mansiones seu paratas faciendum, nec ullas redhibitiones iniustas requirendum exigere aut exactare poenitus praesumant, sed, dum praedictus Fortunatus patriarcha vixerit, sub iminunitatis nomine tam ipse quam eius successores et coloni ac servi, qui super terras suas commanent, vel reliqui homines sui valeant ex nostra indulgentia quieto tramite vivere ac residere, ita ut melius eis delectetur pro nobis vel pro stabiliate regni nostri iugiter domini misericordiam cxorare. Et ut haec auctoritas firmior (cod. : firmiter) habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum (m) Caroli gloriosissimi imperatoris. Hagdingus ad vicem Ercambaldi. Data idibus augusti (1), anno III, Christo propitio, imperii nostri, trigesimo tertio regni nostri in Francia et vigesimo octavo in Italia. Actum Salcio. 39. - 803, agosto (?). Carlo imperatore concede al p'a t r i a r c a Fortunato esenzione da oneri per quattro navi. Fonti: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 19 r, n. 14; cod. mare. lat. XIV, 74, c. 280; 72, c. 1451. Ediz. : Sickel, Beiträge zur Diplomat., in « Sitzungsberichte der K. K. Ak. d. Wissenc., Wien », vol. 49, V, 398; Mon. Germ. Hist., Diplom. Karolin., I, 270. (1) Postilla inserita nel testo : in sacro palatio nostro.