49 beato Petro per vestram apostolicam dispositionem desi-derant et expectant, cognoscentes magnani et ineffa-bilem Dei nostri misericordiam, quam erga Ravennatium civitatem eiusque pertinentibus oppidis et finibus per vestra apostolica auctoritate et defensione ostendere di-gnatus est. Quia iam non sufferunt pauperes illi quoti-dianis diebus collectas faciendo Langobardarum, tain mi-lites quamque famuli omnium ecclesiarum necnon et quae prima est dominica nostra sancta Romana ecclesia, sine reverentia, et de eius servientibus, sicut et de nostra et aliis ecclesiis, aequales collectas ex tritico et singula animalia [et] assiduam consuetudinem faciunt: quod nun-quam auditum est in. provincia illa, quamque nec potest quispiam duobus servire dominis. Nostra autem parvitas, proxime manens et haec omnia veraciter perscrntans, clamorem pauperum, que subvenire nequeo, vestris mi-tissimis auribus intimare presumo, confidentes in magna misericordia omnipotentis Dei nostri pro beati Petri intercessionibus dignis, quod vester apostolicus apex haec cuncta superius adscripta forte citius valebit eicere et perpetua securitate condonare. Ob his enim omnibus superius insertis capitulis cunctarum omnium nostrarum importabili tribulatione et nimia oppressione coacti ab-solvere festinavimus una cum consensu sanctorum Dei filio, Mauricio, consuli et imperiali duci huius Venetiarum provinciae, presentes viros, humilimos vestros, Magno, presbitero et scriniario nostro, sed et Constantio tribuno, gerolis nostris, quos, quasi praesentialiter domino nostro osculantes vestigia, quaeso commendatos habere. Ad quorum et nostrae iniunctionis eloquium meus apostolicus dominus dignas jubeat inclinare aures tam verbotinus quamque et per capituiare designato. Pienissima eorum adsit apostolicae vestrae potestatis credulitas, commen-dantes nostram fragilitatem vestris apostolicis atque coangelicis optutibus, nunc et semper. R. Gessi — Documenti relativi alla Storia di Venezia. 4