34 gremio ecclesie beatissimi apostolorum principis ac celestis regni clavigeri Petri, cuius vicem licet immeriti gerimus, una cum sanctorum coetu episcoporum ante eiusdem confessionem ad retractandam ecclesiastice di-spensationis normam consedissemus, precipue ob imagines, que ad instar domini Redemptoris nostri facte proiciebantur, atque ecclesiae ipsae in regia urbe ut vilia hominum habitacula efficiebantur, et propter inlicitas quasdam coniunctiones, quae fiebant, quod fatale malum et intollerabile erat exicium, inter cetera, quae pro defensione vere fidei ventilata sunt, Antoninus, unus ex residentibus, Nove Aquilegie id est Gradensis patriarcha super Serenum Foroiuliensem antistitem conquestus tunc est, quod parvipendens beate memorie decessoris nostri Gre-gorii edictum, qui regis Langobardorum precibus devi-ctus pallium sub sua sibi concesserat interminatione, ut suae Gradensis ecclesie terminos nulla elatus penitus contingeret presumptione, verum ipse temerario dehinc ausu eosdem terminos proterve invasisset, neque pro tante audatia usurpationis Deum timeret, neque hominem vereretur. Cui asurgens Serenus cum retulisset non equam eum promovisse de hoc adversum se querelam, deceret potius ea, quae obiciebat, taciturnitati illuni committere, ad hec Antoninus : « Apostolicae sedis huius pontificum censura, Serene, pro hac ipsa contentione liabita, superna iuvante gratia, erit hodie nobis magistra ». Quibus cum ediceremus, si qua haberent, auctoralia oportere utrosque in medio deferre instrumenta, ut, inspectis amborum diligenti cura apicibus, talem superno intuitu huiusmodi liti imponeremus finem, per quem nulla inter eos eorum-que successores in posterum de his insurgeret discepta-tio, interea Antoninus, Gradensis patriarcha, sua protulit monimenta, in quibus continebatur de mutatione suae sedis ex veteri Aquilegia in Gradensem civitatem piae memorationis decessoris nostri pape Pellagii auctoritate facta, eamque, episcoporum vigenti sinodica promulgata sentencia, totius Venetiae et Istriae metropolim confir-matam atque ad instar veteris Novam dicta m fuisse Aquilegiam. His denique evi-