73 perpetualiter respondeant. Concessa igitur predicta capella beati Jllarii confessoris Christi cum cuis territoriis, finibus ac terminibus, cum omnibus appendiciis vel adjacentiis suis, quod est super totum circumdatis lateribus, id est a fiumine, qui dicitur Clarino, percurrente usque in canale, qui dicitur Gambararia, et inde in fossa, que dicitur Ruga, ac deinde in canale de Luva percurrente in Seuco et usque in paludibus aquis salsis. Similiter a predicto Clarino descendente ad locum, ubi dicitur Aurilia, et finalibus, descendente per canale, qui dicitur Avisa, perexiente in supradicto fiumine Hune, ae deinde percurente usque in pallutibus similiter tribus minibus aquis salsis. Hec autem nostra decrevit voluntas per remedium anime nostre ac parentum nostroriim salute, ut predictain capellam beati Jllarii confessoris Christi cum suis supradictis territoriis, terminibus, perpetualiter maneant ad usuili et substentacionem monachorum, qui nunc modo in presenti vel in posterum pro futuris temporibus perpetualiter ordinandi sunt, et sub illorum vel de successoruin illorum in perpetuum maneat potestate ordinandi et disponendi absque omni nostrum vel heredum nostro-rum contrarietate aliqua. Et placuit nobis et omnis potentates nostrisque fidelibus, ut omnis pertinencias eo-rum in finibus nostris consistentibus sit quieta et libera ab omni functione publica, tam de nostris molenariis, quam de piscatoribus, sive colonis ubique residentibus, ita ut nullus de publicis nostris gastaldis vel aliquis de nostro palacio missis supradictis vestris audeat inquietare vel molestare aut in angaria mittere aut exenia aliqua ab eis exigere, set absque, omni molestia vobis servire concedat. Iterum ergo placuit nobis interdicere nostre Gradensis sedis patriarchis sive nostris Rivoaltensis sedis episcopis, ut nullum vobis invite ad concilium trahere audeant, nec ullam angariam vel prandia aut exenia a vobis requi-rere liceat aliqua, set absque omni molestia vel questiones liceat vos regulari lege utere. Contradicimus illis ut de omnibus, que sub vestris fvierint potestatem regiminis, monacum aut clericum aut confamiliarem, quem vos nutrire visi fueritis, suscipere vel defendere non presumant.