103 nostris, ipsas personas, quae ipsos captivos Iransposuerint, cum omnibus rebus et familiis ad partem vestram reddamus. Et si hoc factum non fuerit, tunc praebeat sacramentimi iudex loci illius, ubi ipsa mancipia requiruntur, cum quinque electis, quales pars vestra elegcrit, quod ea mancipia illis non fuissent suscepta nec inde transposita. 5. - Et hoc spondimus, ut quicumque post renova-tionem huius pacti ad nos confugium fecerit, cum rebus eorum parti vestrae reddantur. 6. — Si autem ali qua scamera aut hostis vel qualiscumque persona per fines nostros contra vos ad vestram lesionem vel ad vestra loca venire temptaverit et ad nostram pervenerit notitiam, inox sine aliqua tarditate vobis nunciamus.ita ut per nos nullam lesionem habeatis. 7. - Et hoc statuimus ut, quodcumque mandatum domini imperatoris Lotharii, clarissimi augusti, vel mis-sorum nobis nuntiatum fuerit inter utrasque partes, ad vestrum solatium cum navali exercitu contra genera-tiones Sclavorum, inimicos scilicet vestros, in quo potue-rimus, solatium praestare debeamus absque ulla occasione. 8. - Spondimus quoque, ut nullis inimicorum, qui contra vos vestras(jue partes sunt vel fuerint, nos, qui modo sumus, vel qui fuerint, adiutorium ad vestram lesionem faciendam praebere debeamus sub quolibet ingenio infra hoc spatium pacti. 9. -Sienim iurtum inter partes factum ferit, in quadruplum restituatur. 10. - Si servi aut ancillae, infra hoc spatium, inter partes confugerint, cum omnibus rebus, quas detulerint secum, reddantur. Et iudex, qui ipsos fugitivos reddiderit, pro unoquoque singulos auri solidos recipiat, sic tamen ut, si amplius requiritur, per sacramentum idoneum dominis illorum satisfactum sit. 11. - Si vero iudex ipsos fugitivos susceperit et eos