109 Lotharius, divina ordinante providentia imperator augu-stus. Dignum est ut celsitudo imperialis quantum ceteros honoris et potestatis fastigio antecellit, tantum erga 0111-nes pietatis sue munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie presentium et futurorum comperiat magnitudo, quia Petrus, dux ac spatarius Veneticorum, per Heverardum, fidelem comitem nostrum, ac per missum suum, Patritium nomine, nostram depre-catus est maiestatem, ut ex rebus sui ducatus, que infra dictionem imperii nostri consistere noscuntur, confirma-tionis nostre preceptum fieri juberemus, per quod ipse ac patriarca, pontifices, et populus illi subiectus sibi debit as res absque cuiusquam contrarietate seu refragatione retinere quivissent, quemadmodum temporibus avi nostri Karoli per decretum cum Grecis sancitum possiderunt. Cuius petitionem, ut nobis celestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes, hos excellentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes decrevimus, ut nullus in territoriis, locis peculiaribus, aut ecclesiis, domibus seu rebus et r^liquis possessionibus presignati ducatus, que infra potestatem imperii nostri site esse noscuntur, umquam ingerere presumat inquietudinem, di-minorationem seu calumniosam contraditionem, aut sub-tractionem nephandam, sed liceat eas prefato duci, pa-triarchae, episcopis, populo sibi subiecto seu successoribus eorum ac heredibus quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistrum cuiuspiam molientis tergi-versatione jure gubernare et, gubernando, prout liqui-dius in predesignato decreto continetur, legaliter possi-dere. Et ut hec nostra confirmationis atque coroboratio-nis auctoritas fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius credatur, et nostris successoribus per tempora habentia omni munimine stabiliatur, manu propria fi-deliter earn firmavimus et annuii nostri impressione signari jussimus. + Signum serenissimi Klotarii Augusti. Erambaldus notarius Datum kal. septemb, anno, Christo propicio, imperii