28 Quamquam ex ministerio, quod miseratione superna gerimus, quidquid provide deliberandum peragere absque obstáculo conveniat, verum nec frustra iudicium egisse (videamur), illa cupimus prosequi quae non ad lesionem cuiusquam, sed potius ad immunitatem respiciant, et illa satagere, unde non ex potestate divinitus concessa supplicia, sed praemia sperentur. Convenit enim, ut, cum unius votis paremus, alterius iura non fraudentur. Quia igitur, missa relatione, nos a Deo salvata communitas ve-stra petiit contra Foroiuliensem antistetem agentes, quod cupiat invadere ditionem Gradensis patriarchae, et, ut numquam, excedere terminum vel iura invadere aliena, sed nec velie in ea, quae hactenus possedisset, esse conten-tum. Cui etiam in presenti, ne atemptet, ex auctoritate apostolica interdiximus eique concessum pallium sub hac esse conditione, dilectissimi, sciatis; cui denuo, ne prae-sumat excedere, praecipimus. Ne ergo incuria quadam aut discidio locum gens eorum insidiando, ut assolet, inva-dat, pervigiles cávete, potius solliciti de vestra post divinum praesidium percogitate salute, quia illud non occasione agitur, sed, ubi possunt, Deo eis non resistente, virtute perpetrare nituntur, optantes vos de reliquo in amore domini nostri Iesu Christi poliere et ab omni immunes adversitate manere. Bene valete. 18. - 725, 1 marzo. Gregorio II ai vescovi della Venezia e Istria. Fonti: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 1, n. 1 ; cod. marc. lat. XIV, 74, c. 214 v; 77, c. 97. Ediz.: Mon, Germ. Hist., Epist., Ili, 700. Gregorius, servus servorum Dei, universis dilectissimis nobis episcopis et cuncto a Deo servato populo Venetiae seu Istriae. Creditae speculationis ministerium, ita favente Domino, studeo modigerare, ut numquam me negligentiae quis condemnet sive indulgendo illicita vel tollerando