44 in suo vigore maneret, Cenitenses ecclesie sibi subdite essent, iustum nobis iuxta sacros canones videbatur esse una cum ipsis patribus, Calisto scilicet atque Tarvisiano necnon Pataviense, ut Cenitense episcopium omnem dio-cesem Opitergine ecclesiae teneret et possideret. Tunc vero prescripti patres, Calistus scilicet patriarcha et Ticianus, Tarvisianus episcopus necnon Pataviensis, consenserunt et relaxaverunt omnem illam parrochiam integre Cenitensi ecclesiae et ejus episcopo Maximo, qui tunc erat, cunctis-que suis successoribus, quam antiquitus Opitergina sedes tenere videbatur, autoritatem canonicam diligentissime inspicientes, et ita de hac re finita est contentio. Unde ammodo et in perpetuum has utrasque partes in eadem defi-nitione et deliberatione permanere volumus et firmiter pre-cipimus, dantes hec precipue mandata omnibus patriarchis, cpiscopis, ducibus, (marchionibus, comitibus), universisque gentibus nostris, ut nullus eorum ullo unquam tempore contra hanc nostram institucionem et legitti-mam diffinitionem audeat ire vel insurgere, sed omni tempore nostris quidem felicissimis temporibus hoc in eadem deliberatione quiete dimittant permanere. Ex dicto domno regis Hatto notarius scripsi, vice Walchis notarii. Data in Ticinensi palatio. sexto die mensis junii, anno felicissimi regni nostri trigesimo primo, per indictio-ne (sic) undecimam. Feliciter. ..... in Vico novo, in honore Sancti Vigilii, subditas habens has villas de subtus colle S. Floriano, vico Auriligus, vico Adolarius. vico Cornario. vico Balnanicus. vico Cal-bonacus. vico Cappraria (?). vico Mucinicus. vico Amiria-na. vico Avivario, vico Carpinico de supra. vico Car-piniello. vico Ancillarola. vico Ballanicus. 28. - 757, 14 aprile. P a c t u m s i v e p r o m i s-s i o per P i p i n u m patricium [S t e p h a n o II pontifici (Promissio Carisiaca).