89 item exerptum ex suggestione Histriensium et Venetiarum ad papam Gregorium missuin, quam prefatus Tyberius synodo obtulit, cuius initium est: «Suggerendo ter beatissimo atque apostolico totiusque orbis terrarum capiti, domino Gregorio, universali papae, cuncti episcopi Hi-strienisum et Venetiarum provintiae seu cuncta genera-litas populi Gradensis oppidi et plebis, ultimi servuli vestri ». Ad locum cuncta liquidius in veritate suggerere non omisimus. Tempore igitur Aquileia civitate stante in Hys-peria illue sanctus Marcus evangelista ad predicandum ab urbe Roma, scilicet a beatissimo Petro principe aposto-lorum, directus est, per cuius vero predicationem vera-cissimam orthodoxa fides Christi populo commoranti inibi ab eo tradita est et usque nunc ibidem immutabilis manet, necnon ab ea exordium Christ ianitatis non sola sumpsit Italia, verum etiam multae aliae provinciae. Beatissimus igitur Marcus evangelista Aquileiae resi-dens, vultum beati Petri apostoli videre desiderans, Romain urbem regrediens et secum elegantem virum, Her-machoram nomine, ab omni electum clero et populo deferens, et ab ipso beato Petro apostolo Aquileiae urbis ordinatus et constitutus est pontifex. Deinde Hermachoram proton Italiae pontificem constituit. Pontifices adhuc Aquileia in civitate stantes sexto miliario in loco, qui Gradus nuncupatur, munitionem quandam construxerunt, in qua etiam Dei aecclesias mirifice fabricaverunt, qua-tinus aestivo tempore ibi degentes Aquileiae pontifices possint ardorem aestatis evadere. Et notandum, quod omnes Histriensium civitates ac reliquae, quas haec notat synodus, Aquileiae civitati, quae caput et prima est to-tius Italiae, subiectae sunt. Item, in ultimo interrogatus est Tyberius, diaconus et oeconomus Gradensis aecclesiae, ut proprio ore proferret, qualis harum duarum divisionum sedes, quae contra ca-nonum statuta partita est, prima et metropolis fuerit. Qui constanter clara voce professus est : « Negare non possum, quia ego et paene omnes sciunt, Aquileiam civi-tatem primam et metropolim esse et a beato Marco et Her-